« 1 superbia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 660b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERBIA1
1. SUPERBIA, Dolus. Pactus Legis Salicæ tit. 35. § 5 :
Si quis ligatum per Superbiam, aut per virtutem a Gravione tulerit, etc.Est enim hoc loco Superbia, dolus, nostris Supercherie, ita ut opponatur virtuti, seu vi, uti redditur in Edit. Pith. tit. 34. Eadem Lex tit. 41. § 16 :
Si quis per Superbiam aut per inimicitiam, caballos aut jumenta aliena tribatterit.Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 36 :
Et si fuerit aliquis, qui per ingenium fugitando de Comitatu ad alium Comitatum se propter istum sacramentum distulerit, aut per Superbiam jurare noluerint semoti, etc.Lex Longob. lib. 1. tit. 16. § 5. Liutpr. 125. (6, 72.) :
Si quis doloseAdde lib. 2. tit. 36. § 3. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 43 :(edit. Heroldi malitiose)aut per Superbiam...... mulierem percutere præsumpserit, etc.
Qui igitur facit advocatum contra dominum suum per Superbiam, perdat quod de eo tenet.