![[]](img/image.png)
SUPEREROGARE, Ultra præscriptum facere. Bulla Honorii III. PP. ann. 1226. in Bullar. Carmelit.
pag. 4 :
Hæc breviter scripsimus vobis, conversationis vestræHincformulam statuentes, secundum quam vivere debeatis. Si quis autem Supererogaverit, ipse Dominus cum redierit, reddet ei.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supererogatio, Gallice Surerogation, Quod sponte fit et præter debitum. Charta ann. 1250.
apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 111 : Cum non haberemus mobilia per quorum distractionem tale periculum evadere valeremus, nec per precarias, nec per emphiteusin, nec etiam per Supererogationem subtractionis usum quottidianarum necessitatum nostrarum prænotata debita solvi possent, etc.