« Superfusi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 663a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERFUSI
SUPERFUSI, dicti, quibus ob morbum, vel periculum mortis, baptismus conferebatur superfusa
salutari aqua, non vero immersione, uti observatum in voce Clinicus. Vetus
Pœnitentiale MS :
Parens, cujus filius non baptizatus obiit, uno anno pœniteat : si Sacerdos, ad quem pertinebat, vocatus venire neglexerit, ipse propter damnationem animæ, judicio sui Episcopi castigetur. Sed et omnibus licet fidelibus, ubi forte morituros invenerint non baptizatos, immo præceptum est, animas eripere a diabolo per baptisma, id est benedicta simpliciter aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, intinctos aut Superfusos aqua.Synodus Nemausensis ann. 1284. cap. de Baptismo :
Si tamen tanta copia aquæ haberi non possit, ut infans in ea totaliter mergi possit : cum scutella vel scypho vel alio vase aliqua quantitas aquæ super infantem effundatur a baptizante, et effundendo dicat baptizans, etc.Vide Synodum Celichytensem ann. 816. cap. 11. Perfusum, eadem notione, dixit Rufinus, ubi Eusebius lib. 6. Histor. cap. 43. περιχυθείς habet.