« Superhumerale » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 663c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERHUMERALE
SUPERHUMERALE, Vestis Pontificum in veteri Lege. Exod. 28. 6 :
Et fecerunt Snperhumerale de auro et hyacintho et purpura, et cocco, etc.Passim ibi. Sic vero describitur ab Eucherio :
Ephod, vestis sacerdotalis, quæ Superindumentum, vel superhumerale, appellatur. Est autem velut in caracallæ modum, sed sine cuculo, cujus vestimenti duo sunt genera, unum lineum et simplex, quod Sacerdotes habebant ; aliud diversis coloribus, et auro gemmisque contestum, quo soli Pontifices utebantur.Vide Honorium Augustod. lib. 1. cap. 226. Ivonem Carnot. Serm. 2. de Rebus Ecclesiast. Innocent. III. lib. 1. de Myster. Missæ cap. 18. 53. etc.
Superhumerale, appellarunt etiam nostri, Pallium Aschiepiscopale, de quo suo loco egimus.
Gregorius M. lib. 1. Epist. 24 :
In utroque humero Sacerdos velamine Superhumeralis astringitur, ut contra adversa et prospera virtutum semper ornamento muniatur.Maximus Monachus in collat. cum Principibus apud Anastasium in Collectaneis, de Imperatore :
Neque indicia Sacerdotii fert, Superhumerale scilicet et Evangelium. Superhumerale palliumvocat. Joan. de Beka in Hist. Episcopor. Ultraject. in S. Willebrordo :
Eundem in Ecclesia S. Petri cum Superhumerali pallio solenniter Archiepiscopum ordinavit.Et in S. Bonifacio :
Tradens eidem Archiepiscopalem benedictionem cum Superhumerali pallio, etc. ὨμοφόριονGræcis dicitur, quod in Concilio VIII. act. 22. 9. Superhumerale vertit Anastasius Bibliothec. ut apud Theophanem Auctor Hist. Miscellæ lib. 22. pag. 707. edit. Canisii. Glossæ MSS. Regiæ col. 2062 :
Ὠμόλινον τὸ ἐπὶ τῶν ὤμων ὠμοφόριον.Vide Magnum Chronicon Belgicum pag. 111. Baronium ann. 869. num. 19. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Pallio simillimum est Superhumerale quo utitur Episcopus
Tullensis, ut ex Ceremoniali ejusdem Eccl. colligitur apud R. P. Benoit Hist. Tull.
pag. 168 : Cum Episcopus utitur Superhumerali, et de hoc privilegiatus exstitit ab antiquo.... dicitur Superhumerale, ab humero, quia super humeros ponitur post casulam. Est stola larga, fimbriata, circuiens humeros desuper, cum duobus manipulis dimissis ante et retro, circa scapulas, ex utraque parte, in modum scuti rotundi.Rursum :
Cum Episcopus celebrat utitur Superhumerali ratione decanatus quem gerit, quia decanus aliorum Episcoporum existit, id est, Metensis et Virdunensis.
Superhumerale, Idem interdum quod Amictus. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 13 :
Et alligat Superhumerale, id est amictum.Eadem habentur apud Bernardum Mon. in Ord. Cluniac. part. 1. cap. 53. Expositio Offic. divin. ad calcem Joh. Abrinc. pag. 414 :
Sequitur Superhumerale, quod fit ex lino purissimo.Gilbertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico ait, Ostiarios, Exorcistas, et Acolythos,
in officiis suis solere indui Superhumerali, alba, et cingulo, et tamen posse perfrui conjugio.