« »
 
[]« Superimposita » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 664a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERIMPOSITA
SUPERIMPOSITA, Superimpositio. Excessus in exactionibus, malatolta. Charta Ludovici Pii Imp. apud Puricellum in Monumentis Basilicæ Ambrosianæ pag. 215 :
Nullasque præstationes, vel annuas donationes seu quaslibet angarias, et Superimpositas exactiones..... superimponere et exigere audeat.
Infra :
Si quis autem ex his, qui sub imperio nostro degunt aliquam subtractionem, injustamque exactionem, vel angariam, aut Superimpositionem..... sponte ingesserit, etc.
Charta ann. 1079. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 48 :
Alia Superimposita eis non fiat.
Vide Superfluitas, Superindictum, et Superponere 1. Chart. Longob. ann. 765. apud Brunett. in Cod. diplom. tusc. tom. 1. pag. 590 :
Reconfirmavi ad 12. operas, quod sunt dies 12. manualis, et nihil tibi vel ad heredibus tuis superponere promitto ; in ea vero ratione, ut si ego vel hhd. meis.... amplius Superinponere festinaverimus nisi ipsi 12. dies, etc.