« »
 
[]« Superlicentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 665b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERLICENTIA
SUPERLICENTIA, Licentia extraordinaria. Statuta pro Monasterio S. Andreæ Avenionensis ann. 1253 :
Et quia nihil Monacho commune cum urbibus, tam Abbati quam Priori firmiter inhibemus, ne Monachis Avinionem intrare volentibus dent passim licentiam, vel frequenter ; sed si cui Superlicentiam dederint semel in hebdomada, non dent iterum in eadem, nisi causa subsit rationabilis et expressa, de qua causa licentiæ non dubitent quin sit vera.
Apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 238.