![[]](img/image.png)
SUPERMISSA, Epistola, quæ canitur
in Missa. Glossæ MSS. S. Germani Paris. ad
Prisciani Græca vocabula : ἐπιστολή, et επιστόλιον
idem est, i. Supermissa. Alcuinus lib. de Divin. Offic. :
![[]](img/image.png)
Epistola dicitur Supermissa, eo quod super vetus Testamentum et Evangelium Missa sit, non causa dignitatis ; sed ut quisque, qui Evangelium fuerit ingressus, ibi inveniat medicinam salutis.Eadem verba habet Remigius Autisiod. lib. de Celebratione Missæ. Honorius Augustod. cap. 96 :
Lectio dicitur a legendo. Epistola dicitur Supermissa Episcopi super stola dicitur Missa, quia sicut Prophetiæ super legem, ita Epistolæ Missæ sunt super Evangelium.Summa Magistri Puntii Provincialis MS. ex Bibl. Thuana Cod. 525 :
Epistola est Supermissa c.... sitis præsentibus, non inertæ * composita quæ....... in recipientis affectum, et indicat delegantis.