« »
 
[]« Supersalientes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 669b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERSALIENTES
SUPERSALIENTES. Leges Alfonsinæ part. 2. tit. 34. lege 6 :
Sobresalientes llaman otrosi a los omes que son puestos ademas en los navios, assi como ballesteros, e otros omes de armas, e estos non han de fazer otro officio, si non defender a los que fueren en sus navios, lidiando con los enemigos.
Conventiones Michaelis Palæologi Imp. et Genuensium ann. 1261. post Villharduinum nostrum editæ :
Videlicet quilibet nocherius Yperpera 3. et Kar. 6. Supersalientes uniuscujusque galeæ PP. 10. etc.
Eadem Charta Gallica vertit, Seursaillans. Barthol. Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1242. apud Murator. tom. 6. col. 495 :
Facta fuit electio potens et dispensatio Supersalientium, et bellatorum, et balistariorum in civitate per compagnias, et remigum per potestatias.
Ibidem col. 498 :
Decretum fuit quod...... licentia daretur universis vogheriis et Supersalientibus et eis injungeretur, quod semper parati essent cum armis redire et ascendere in galeis.
Rursum ad ann. 1244. col. 509 :
Et continuo paratæ fuerunt in Janua galeæ omnes, et electi in ipsis Supersalientes, et vogherii quicumque deberent ascendere in eis.
Italis Suprassagliente, vox maritima, Lat. vector, Gr. ἐπιϐάτης. Vide Cruscanos. Jal. Archæol. Naval. tom. 2. pag. 328.