![[]](img/image.png)
SUPERVALERE, Superesse, excedere. Chronic. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 598 :
Et vendiderunt huic monasterio et domno Berardo abbati res suas et castellum in Ophiano, quod dicitur montalianum,..... et inde receperunt pretium libras centum. Medietatem autem supradicti monasterii, et quod Supervalet ipsa supradicta res..... in hoc monasterio contulerunt.