« 1 supportare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 674b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPORTARE1
1. SUPPORTARE, Curare, similiter et ferre onus aliquod, et alii parcere, in Jure Hungarico.
Sambucus. Nos etiam Supporter dicimus, pro tolerare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportare Aliquem, Protegere, favere, Galli dicimus eadem notione Supporter
quelqu'un. Litteræ Joannis Comit. Armaniac. ann. 1356. inter Ordinat. Reg. Franc.
tom. 3. pag. 105 : Quod in loco patenti et eminentiori ville seu loci recipiantur dicte monstre, faciant venire palam et publice et de die clara, nulli defferendo, nec aliquem Supportando, vel odio, vel mala voluntate aliquem agravando.Excerpta e Joanne a Bayono in Hist. Mediani Monast. pag. 289 :
Instat pars adversa. Papa autem Maherum Supportans, eum venientem dicebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportatio, Defensio, tuitio, protectio, Gallice Support. Charta ann. 1499. apud
Madox Formul. Anglic. pag. 337 : Concedimus eidem DuciChronic. Joh. Whethamstedii pag. 382 :(Eboracensi)defensionem et Supportationem libertatum, et franchesiarum, curiarum, jurium, etc.
Dignatur eadem vestra celsitudo,... in Supportationem primo vestri honoris regii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportare, Perferre, sustinere, nostris Supporter. Charta ann. 1369. inter Ordinat.
Reg. Fr. tom. 5. pag. 284 : Attentis etiam gravaminibus et molestiis, quas ipsi Consules et habitatores loci et honoris prædictorum, tam propter guerras Regum Francorum, quam aliter, diversimode sustinere et Supportare habuerunt, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supportatio, Subsidiorum impositorum suppeditatio. Charta Henrici IV. Reg. Angliæ ann. 1400.
apud Rymer. tom. 8. pag. 122 : Tam pro sustentatione dictorum prioris et monachorum, quam pro Supportatione aliorum onerum sibi incumbentium congrue, etc.Charta ann. 1428. apud Madox Formul. Anglic. pag. 101 :
Deductis sumtibus in Supportationem onerum, expensarum ministrancium in divinis, etc.Occurrit præterea in Bulla Pauli III. PP. ann. 1549. pro secularisat. Monast. Insulæ Barbaræ tom. 1. Macer. ejusd. pag. 264. Vide Supportus.