« »
 
[]« Supportari » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 675a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPPORTARI
SUPPORTARI, Eximi, immunem esse ab aliquo onere. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 1 :
Nec non a communi frequentatione et cursu Missarum hebdomadatim celebrandarum Supportati penitus existant.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1282. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col. 434 :
Nostrum monasterium ab omnibus subsidiorum et contributionum oneribus perpetuo Supportatum esse debeat et exemptum.
Chart. Ludov. Imper. ann. 1320. in Guden. Syll. pag. 493 :
Ab omni onere exactionum...... absolvendos duximus...... Sic, quod dicta quatuor opida, si ea nostra celsitudo habere Supportata non poterit, nobis et imperio quolibet anno in festo B. Martini, pro omnibus Supradictis oneribus præstandis, 1600. marcas ministrabunt.
Supraportari, in chart. sec. xiv. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 1110. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Ubertragen, col. 1824. et Vertragen, col. 1905. Stat. MSS. S. Vict. Paris. part. 2. cap. 15 :
Qui quadraginta annis ab investitionis suæ tempore in religione conversati sunt, debent a lectura mensæ Supportari, dummodo id in conventu ab abbate humiliter petierint.
Supporter, eodem intellectu, in Ch. Caroli VI. reg. Franc. ann. 1416. ex Chartul. episc. Carnot. :
Par le fait des guerres et mortalités, qui se sont survenues en ladite ville, ils n'ont peu paier icelle rente à nostre amé et feal conseiller l'evesque de Chartres ;... lequel pour consideration desdites fortunes et mortalités, ayant pitié et compassion de leur pauvreté et nécessité, les ait Supportés et déportés de paier ladite rente.