« »
 
[]« Supranomen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 676b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPRANOMEN
SUPRANOMEN, Quod nomini ϰυρὶῳ, seu proprio additur, ad similium nominum discrimen, Gallis Surnom. Vide Supernomen. Charta ann. 1049. in Tabulario Casauriensi :
Ideo constat, me Octeberto, qui Supranomen Fratello vocatur.
Alia apud Ughellum tom. 8. pag. 47 :
Joannes, qui Supranomine Walterii vocatur.
Alia ann. 954. tom. 5. pag. 1539 :
Petro viro magnifico, qui et Supranomen vocatur Pazzii, seu Gregorii, et Rotæ.
Sic porro dictum Supranomen, quod in actis præsertim publicis, quæ a testibus subscriberentur, seu ad discrimen similium, ut dixi, nominum, seu ad pleniorem personarum designationem, supra singulorum nomina, locorum et prædiorum, quæ ii incolerent, aut quorum domini erant, nomenclaturas adderent Notarii cujusmodi complures chartas vidimus ex Tabulariis Arelatensi, Massiliensi, Paredensi, et aliis : quod quidem supranomen idem videtur, quod epinomen, voce ibrida, vocant Notæ Tyronis pag. 35. ubi perperam scriptum Ephinomen. In hujus autem rei exemplum proferam veterem Notitiam MS. de querela inter Archembaldum de Borbonio et Petrum de Blot, pro Castello Montis acuti sub Henrico Rege Angl. quæ sic clauditur :
Facta sunt hæc videntibus et audientibus ex parte Arch. Francon.
de Agonis. de Bosco. Corallo. de Montinac. Dart borsa. Rupe. Willelmo. Jordano. Amone Tecbaudo. etc. Quæ quidem superscriptiones nomina designant prædiorum, quorum singuli domini erant. Similia habentur in Tabulario S. Eparchii Inculismens. fol. 28. 32. 33. 84. v°. 125. v°. 230.
Jampridem observatum a viris doctis, atque in primis a Duchesnio in Hist. Monmorenciaca lib. 2. cap. 1. Supranomina vix cognita ante tertiam Regum nostrorum stirpem : qua tum tempestate agnosci cœpere viri nobiles a prædiorum[] suorum nominibus, quæ propriis suis appellationibus addiderunt : incerta licet ratione, nec apud omnes rata et constanti : cum ex iis quidam varia sibi supranomina adscriberent, secundum varia, quæ possidebant, prædia, et prout in horum singulis acta sua conficiebant, quod potissimum in familia Bovensi accidisse colligere est cum ex veteribus tabulis, tum ex Scriptoribus coævis, apud quos Drogo, qui sub Roberto et Henrico Regibus vixit interdum Bovensis, interdum de Papyriaco : Ingelrannus Drogonis filius, promiscue Bothuensis, Codiciacensis, et de Fara : Thomas denique Ingelranni filius, de Fara, vel de Feria, Codiciacensis, de Marna, seu de Marla, cognominantur, quod horum prædiorum domini fuerunt. Quod et observatum a secundogenitis, cum eo ipso ævo, prædiorum, quæ in hæredii sortem a parentibus acceperant, nomina vice cognominum sibi usurparent, ac in posteros transferrent : unde postmodum enatæ in familiarum enucleandis stemmatibus conjecturæ admodum incertæ : quod qui in hac Historiæ parte sedulo versantur, satis advertunt.
Longe vero diversus est cognominum inductus usus ex nominibus, quæ jocularia vocat Ausonius, quibus discernerentur a se invicem ejusdem nominis viri nobiles, et inferioris etiam conditionis, cum ea singulis propria fuerint, nec ad posteros et familiam traducerentur, iis a cutis colore interdum deductis, ut fuere ii, qui Albi, Nigri, et Rubei dicti sunt, interdum ab ipso comæ colore, aut barbæ prolixitate, unde enatæ appellationes Barbatus, Honestæ barbæ, Filans stupam ; interdum a vestitu, ut sunt eæ, Capetus, Grisa gonella, Pellis lupi, etc. denique a moribus ac indole propria, ut Tricator, Hutinus, etc. Vide Mabillonium lib. 2. Diplom. cap. 7. Murator. Dissert. 41. in Antiq. Ital. med. ævi.