« »
 
[]« Susana terra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 680b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUSANA
SUSANA Terra, apud Willel. Thorn. de terra maneriorum mensurata :
Summa terræ arabilis 567. acræ dimidia ; summa totius cum terra Susana 2149. acræ, etc.
Ibidem :
In marisco cum aqua 318. acræ,... et de terra Susana 400. acræ, etc.
Mox :
Item de feodo vesturæ de terra Susana et bosco 42. acr.
Rursum :
Item apud Stodmersch, de terra Susana, prati et marisci 480. acræ, etc.
Ubi Somnerus ait,
terram susanam esse terram defrugatam, vel cujus status nimia et diutina cultura prorsus exeditur, etc
. a Gallico Suranné quod annum excedit. Sed ut verum fatear, vim vocis non assequor omnino.
Susseina Terra, Eadem notione, in Domesdey, in Monast. Angl. tom. 3. pag. 306 :
Item centum acræ de marisco, et valet acra communiter per annum 3. den. et pascunt in marisco et terris Susseinis.