« Suuasus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 683c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUUASUS
SUUASUS. Charta ann. 1330. in Reg. 4. Armor. gener. pag. 9 :
Isnardus de Rastello, dominus Rupisblavæ, nomine suo proprio et curatorio nomine Raymundi de Rastello fratris sui, ut asserit, Suuasi...... recognovit.Hanc lectionem pluribus discutit D. de Serigny in notis ibidem et legitimam esse probare tentat, atque adeo repudiandam vocem Furiosi, quæ hujusce loco legitur in alia ejusdem anni Charta pag. 10. Quid autem sibi velit Suuasi vel Sunasi ? A Sunnis, inquit ille, hoc est, Excusatio, deducenda videtur, significaturque Raymundi de Rastello legitime impediti atque excusati nomine professionem clientelarem præstari. Hæc non male divinando. Verum ego mendum subesse suspicor in hac voce, qua desperata quædam infirmitas significari videtur, ita ut curatorem infirmo assignari necessum fuerit ; quod ex ipsa Charta colligere est.