![[]](img/image.png)
SUXTA, Suxtilis. Chronicon Abbat. S. Trudonis lib. 1. apud Acher. tom. 7.
Spicil. pag. 350 :
Candelabra argentea septem, Suxtas argenteas duas ad ferendum incensum... cyphos argenteos quatuor, et duos ex cupro : Suxtilem unum argenteum.Vasa ejusmodi incenso ferendo Acerras et Naviculas vulgo vocant : de hac vero voce nihil sani occurrit, nisi legendum sit buxtas, i. pixides. Vide in hac voce.