« »
 
[]« Swollynga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 684b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SWOLLYNGA
SWOLLYNGA, Swulinga, vox Cantianis familiaris, quibus idem quod Anglis hyda, seu ut est in Domesdey, Carucata, nuncupatur : vulgo inquit Somnerus,[] a ploughland : a Saxonico sulh, aratrum. Charta vetus Eccl. Cantuar. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Terram trium aratrorum, quam Cantiani Anglice dicunt three Swolings.
Liber de situ Ecclesiæ Belli in Anglia :
Dedit idem inclitus rex Willelmus eidem Ecclesiæ de Bello, in Cantia regale manerium quod vocatur Wy, cum omnibus appendiciis suis septem Swulingarum, id est hidarum, ex sua dominica corona, cum omnibus libertatibus et regalibus consuetudinibus.
W. Thorn. ann. 1364 :
Et debet quælibet Swollynga habere ducentas acras, quæ debent per annum 8. gallinas, unum multonem, et 200. ova de redditu, et sic secundum quantitatem cujuslibet S. (i. Swollinge) et debet quælibet Swollinga arare 6. acras de Telwork, etc.
Vide Corn-gavel.
Sulinga. Codex MS. Archiepisc. Cantuar. :
Sulingæ maneriorum Archiepiscopatus Cantuar. in Cantia : et scito, quod duæ Sulingæ faciunt unum feodum Militis.
Sullyngata Terræ, Will. Thorn. pag. 1931 :
Et nunc defendebatur illud manerium pro una Sullyngata terræ versus regem apud Middelton.
Swollingland, Terra Swollingatim, sive per Swollyngam, i. quantitatem unius aratri culturæ deputata, et fructuariis elocata. Idem Thorn. pag. 2140 :
Acquisierunt... 309. acras, 3. rodas dimidiam de terra vocata Swollingland.
Swollyngman. Idem Thorn :
Quæ servitia et consuetudines ipsi tenentes annuatim faciunt, et solummodo, præter corporale servitium, quod vocatur Swollyngman, quod facere omnino recusant ad magnum gravamen et præjudicium Abbatis.
Swyllingmannus, Tenens ad redditus infra limites suæ swollingæ colligendos electus. Vetus Scheda apud Somnerum :
Singuli tenentes omnium et singularum prædictarum Swylingarum, et 38. acrarum terræ de Swyllingland ad Curiam dictor. Abbatis et Conventus de Menstre proxime post festum S. Michaëlis Archangeli annuatim tentam seu tenendam, eligent et eligere debent de qualibet Swyllinga unum de seipsis, qui nominetur Swyllingmannus.... qui quidem Swillingmannus coram eodem Senescallo corporale præstabit sacramentum ad levandum et colligendum ratam portionis tam denariorum, quam granorum, porcorum, aucarum, et gallinarum in forma prædicta levandarum,.... denarios ibidem per ipsum Swyllingmannum sic collectos præfato bedello (Abbatis) singulis annis persolvendum, etc.
Idem Thorn. :
Et ad quamlibet Swollyngam dominus eliget in Curia sua per tenentes suos, 2. homines, et inde onerabit unum, qui colliget redditum in dicta Swollinga, etc.