« »
 
[]« Symphonia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 687b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYMPHONIA
SYMPHONIA, Instrumentum Musicum, de quo sic Isidorus lib. 2. Orig. cap. 21 :
Symphonia vulgo appellatur lignum cavum ex utraque parte, pelle extensa, quam virgulis hinc et inde Musici feriunt. Fitque ex ea concordia gravis et acuti suavissimus cantus.
Ugutio : Tympanum quoddam instrumentum musicum, vel pellis, vel corium, vel ligno ex una parte contentum vel contextum, et dicitur sic quod tinniat, vel dicitur sic a tinton, quod est medium, quia est medium. Est enim media pars Symphoniæ in similitudinem cribri, et virgula percutitur ut Symphonia. Glossæ antiquæ MSS : Tibia, Symphonia. Glossæ Isonis Magistri : Sistrum, tuba, genus Symphoniæ. Alibi : Symphonia, tuba, ad istud Prudentii lib. 2. in Symm. :
Fluctibus Actiacis signum Symphonia belli
Ægypto dederat, clangebat buccina contra.
Mamotrectus ad 1. Paralipom. cap. 12 :
Liris, id est Symphoniis.
Daniel cap. 3 :
In hora, qua audieritis sonitum tubæ et fistulæ, et cytharæ, et sambucæ, et psalterii, et Symphoniæ, etc.
S. Augustinus in [] Psal. 41 :
Festa cum hic homines celebrant suæ luxuriæ, consuetudinem habent constituere organa ante domos suas aut ponere Symphoniam, vel quæcumque musica ad luxuriam servientia et illicientia.
Fortunatus lib. 4. de Vita S. Martini :
Donec plena suo cecinit Symphonia flatu.
Galfridus de Vino salvo in Poetria MS. seu de Coloribus Rhetoricis :
Cymbala præcara, concors Symphonia, dulcis
Fistula, somniferæ citharæ, vitulæque jocosæ.
Nicolaus de Braya in Ludovico VIII :
  .... Non sistrum defuit illic,
Tympana, psalterium, cithara, Symphonia dulcis.
Occurrit præterea apud S. Hieronymum in Epist. ad Damasum. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Simphonia, Prov. sambuca. Chyphonie, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1 :
Car lues c'à court vient symonie
Et ele trait sa Chyphonie, etc.
Vetus Poeta Gallicus MS. in Poemate, cui titulus, le Lusidaire :
  Psalteres, harpes et vieles,
Giges, et Chifonies beles.
Chron. MS. Bertrandi du Guesclin :
Et s'avoit chascun d'eux aprés luy un Sergent
Qui une Chiffonie va à son col portant,
Et li deux Menestrers se vont appareillant,
Tous deus devant le Roy se vont Chiphoniant.
Et Mahieu de Gournay les va apperchevant,
Et les Chifonieux aloy priser tant,
En son cœur alloit moult durement gabant,
Et li Rois lui a dit apres le geu laissant ;
Et que vous samble, dit-il, sont-il bien souffisant ?
Dist Mahieu de Gournay : Ne vous iray celant,
Ens ou pays de France, et ou pays Normant,
Ne vont tels instrumens fors aveugles portant,
Ainsi vent li avugles et li poures truant,
De si fais instrumens li bourgeois esbatant,
En l'appella de la un instrument truant,
Car il vont d'huis en huis leur instrument portant,
Et demandent leur pain, rien ne vont refusant, etc.
Joannes Molinetus in Throno honoris :
Tubes, tabours, tympanes et trompettes,
Lucs et orguettes, harpes, psalterions,
Bedons, clarons, cloquettes, et sonnettes,
Cors et musetes, Symphonies doucettes,
Chansonnettes de manicordions, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Symphoniarius, Symphoniacus, in Charta ann. 1602. apud Calmetum tom. 3. Histor. Lothar. inter Probat. col. 465.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Symphonizare, Symphoniam edere, canere, in Actis S. Ansueri tom. 4. Jul. pag. 102. Gerhardi Vita S. Oudalrici cap. 4 :
Symphoniaci venerunt, quorum tum copiosa multitudo fuit, ut pæne intercapedinem aulæ secundum ordinem stando implevissent, et tres modos Symphonizando perfecerunt.
L. Henschel, 1840–1850.
Symphoniare, Idem. Ruodlieb. fragm. 8. vers. 30 :
Est, ait, hic harpa, melior qua non erit ulla,
In qua, dum vixit, meus heros Symphoniavit.