« Syndicare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 689c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYNDICARE
SYNDICARE, Examinare, in alicujus mores vel acta inquirere, notare, acri censura carpere,
nostris Syndiquer quelqu'un, quod agunt Syndici seu rerum curatores, qui cuncta
diligenter examinant. Bulla Innoc. IV. ann. 1254. apud Waddingum num. 12 :
Teneatur sane Potestas seu Rector, infra 10. dies sui regiminis Syndicare præcedentem proximo Potestatem vel Rectorem, et ejus etiam Assessores per tres viros Catholicos et fideles electos ad hoc per Diœcesanum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndicari, Judicio Syndicatorum damnari. Acta SS. tom. 4. Jun. de Cineribus S. Joh.
Bapt. pag. 787 : Alioquin vicarius et quilibet magistratus Januæ contrafacientes possint et debeant Sindicari in libris 200. Januæ.Constitut. Frederici Reg. Siciliæ c. 3 :
Ubi officiales eosdem, de cunctis eorum peccatis mandabimus, quos expedierit, et sicut expedierit, Syndicari, etc.Statuta Genuens. lib. 1. cap. 30. fol. 37 :
Et qui contrafecerint, sive contrafecisse reperiantur, Sindicentur et Sindicari debeant a libris v. usque in xxv. inclusive Januæ pro qualibet vice, arbitrio Sindicatorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sindicamentum, Notatio, acris censura, mulcta a Syndicatoribus imposita. Statuta Genuens.
lib. 4. cap. 27. fol. 96 : Qui officiales et magistratus Januenses in diversis mundi partibus constituti statim teneantur dictas litteras executioni mandare sub pœna Sindicamenti.Statuta crimin. Saonæ cap. 9. fol. 11 :
Et notarius ad maleficia deputatus Prætori et judici, quandocumque fuerit requisitus, præsto sit semper sub pœna Sindicamenti.Adde cap. 40. fol. 86.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sindicatio, Examen, in alicujus mores vel acta inquisitio. Statuta civit. Astens. fol. 4.
v° : Nonobstante si per aliquam licentiam consilii vel alterius cujuslibet a Sindicatione fuerint absoluti : jurabunt autem prædicti tres viri sindicare præfatos de omnibus supradictis.Synodus Limensis ann. 1602. inter Concil. Hisp. tom. 4. pag. 758 :
Quod visitatoribus constituatur Syndicatio officiorum et munerum quæ gerunt, ubi expedire videbitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndicatus. Eodem intellectu. Barthol. Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1230. apud Murator.
tom. 6. col. 465 : Qui dom. Ugolinus Rubeus tempore finito sui regiminis, perfecto Syndicatu stetit in Janua laudabiliter, honorifice et decenter per dies xv.Statuta Vercell. lib. 1. fol. 3 :
Quod teneaturAdde Statuta Cadubrii lib. 1. cap. 9.(Potestas)stare ad Sindicatum per tres dies cum tota sua familia post exitum sui regiminis in civitate Vercellarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndicator, Qui inquirit, examinat. Barthol. Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1234. apud
Murator. tom. 6. col. 470 : Condemnatus per Ugonem Ferrarium, Andream de Carmandino, Obertum Auriæ et Rubaldum Anguinum Syndicatores Communis, in quadam pecuniæ quantitate.Nic. Smeregi Chronic. apud eumdem tom. 8. col. 106 :
D. Gulielmus de Malaflamma judex et Zoppilio de Vello laïcus fuerunt Sindicatores Communis Vicentiæ.Statuta Vercell. fol. 3. v° :
Item quod Potestas sive Rector per tres dies ante exitum sui regiminis debeat eligi facere in credentia tres Sindicatores et unum notarium ad brevia ; inter quos Sindicatores sint duo judices de collegio judicum Vercellarum, ita quod illi qui habuerint brevia eligant illos quatuor cives Vercellarum. Qui Sindicatores inquirere debeant et cognoscere si Potestas sive Rector qui exierit de regimine, vel aliquis ejus judex, vel miles, vel de societate ipsius aliquid habuerit vel receperit a communi vel singulari persona ultra vel aliter quam debuerit, vel tortum vel injustitiam alicui fecerit, etc.In Statutis Genuens. l. 1. c. 2. inscribitur de supremis Syndicatoribus, et c. 3. de Syndicatoribus ordinariis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sindicus, Eadem notione. Correct. Statut. Cadubrii cap. 3 : Hoc præsenti decernimus statuto quod finito officio dom. Vicarii per octo vel decem dies ante completum officium, eligantur in generali consilio Cadubrii tres Sindici, qui sic electi delato eis sacramento de bene et legaliter exercendo eorum officio facere debeant proclamari per centenaria Cadubrii voce præconia, quod si quis vel qua prætendit se læsum, vel aliquo alio modo voluerit se gravare de dom. Vicario, et officialibus Cadubrii comparere debeat finito officio dicti dom. Vicarii coram dictis Sindicis, et ejus querelam deponat infra dies quinque. Et si dictus Vicarius, vel aliquis officialis repertus fuerit aliquid fraudulenter commisisse in eorum officio, per dictos Sindicos puniantur secundum formam statutorum communi Cadubrii.