« »
 
[]« Synodare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 691c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYNODARE
SYNODARE, Castigare, punire, emendare ; proprie in Synodum vocare. Ratherius Veronensis in Itinerario apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 270 :
De synodo a nobis quid agendum nuperime acto. Scitis enim, scitis, me semper hoc agere ideo distulisse, cum bis in anno idem præceptum sit facere, quod dicerem me unde Synodare deberem, omnino nescire. Solet enim in Synodis, si quid contra Canones actum est, emendari.
Charta Paschalis I. PP. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 22 :
Nullus autem Episcopus audeat Synodare vel excommunicare Monachum vel Clericum ipsius Monasterii, quos prædicto suo Abbati suisque successoribus concedimus monendos et constringendos, etc.
Bulla Benedicti VIII. PP. ann. 1028. pag. 80 :
Ut nullus Episcopus præsumat in jamdicto Monasterio, vel in Ecclesiis sibi subjectis, Sacerdotem excommunicare, vel ad Synodum provocare, etc.
Correctionis scilicet gratia.