« »
 
[]« Synodica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 691c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYNODICA
SYNODICA, Epistola ab ipsa Episcoporum Synodo scripta ad summum Pontificem, vel ad Patriarchas aut Metropolitanos, qua eorum, quæ statuta ac decreta sunt in Synodo, ratio exponitur. Συνοδιϰά, et συνοδιϰὰ γράμματα, in Concilio Calchedon. act. 5. et 10. pag. 244. 300. edit. 1618.
Synodicæ litteræ
, in Synodo Tullensi apud Saponarias cap. 7.
Synodales Epistolæ
, apud Ordericum Vitalem lib. 9 :
Odo Episcopus Bajocensis, Gislebertus Ebroicensis, et Serlo Sagiensis, Legati quoque aliorum de Normannia Præsulum cum excusatoriis apicibus Arvernensi Concilio interfuerunt et inde cum benedictione Apostolica regressi, Synodales Epistolas Coëpiscopis suis detulerunt.
S. Hieronymus Epist. 11 :
Cum in Chartis Ecclesiasticis juvarem Damasum, Romanæ urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus responderem, etc.
Ejusmodi Synodicæ habentur complures in Conciliorum Collectione de quibus etiam copiose [] egit Bernardinus Ferrarius lib. 2. de Epistol. Ecclesiast. cap. 6.
Synodica, præterea dicta Epistola, quam Pontifices recens electi ad alios Pontifices mittebant, in qua fidei suæ rationem exponebant. Quod quidem maxime obtinuit in summis Pontificibus et Patriarchis. De summis quidem Pontificibus testantur Gelasius I. Epist. 2. Liberatus Diacon. cap. 17. Gregorius M. lib. 1. Epist. 4. Joannes Diac. in Gregorii Vita lib. 2. cap. 3. Anastasius Biblioth. in Zacharia PP. etc. Vide Tractatus.
Vicissim Episcopi recens creati, præsertim Patriarchæ ac Metropolitani per Synodicas pariter apud summum Pontificem fidei suæ doctrinam profitebantur, de quo more Gregorius M. lib. 5. Epist. 64. Gesta de nomine Acacii. Liberatus Diacon. cap. 18. Anastasius Biblioth. in Eugenio PP. ut in Gregorio II. præter alios a Ferrario laudatos Scriptores.
Hisce Synodicis respondebant summus Pontifex, aliique Patriarchæ, aliis literis, quibus aut recens electorum fidem amplecti, si sanam, vel respuere, si hæreticam saperet doctrinam, testabantur. Anastasius in Gregorio II :
Joannes Constantinopolitanus Antistes Synodicam ei misit, atque ad eum rescriptis idem usus est Pontifex.
Gregorius M. loco laudato :
Sed quia consuetudo non est, ut prius quam ad nos ejus (Patriarchæ) Synodica deferatur, debeamus scribere, idcirco distulimus, etc.
Adde Liberatum Diacon. cap. 18. pag. 127. postremæ edit. et S. Hieronymum lib. 3. in Ruffinum cap. 5. et Epist. 71. Theophilum Alexandrinum Epist. 67. inter Epist. Hieron. etc. Quin etiam ea rescripta Synodicæ pariter nomenclatura donantur ab eodem Liberato cap. 18 :
Ubi ergo ad plenum detectus est Acacius hæreticus, Papa Felix in literis suis Synodicis Acacium sic posuit : Peccasti, ne adjicias, etc.
Unde conjicere licet, Synodicas ejusmodi litteras appellatas, non quod in Synodo, in qua creati erant Pontifices, exaratæ essent, quod volunt viri doctissimi ; sed quod ita Epistolas de fide appellari usus obtinuisset, cujusmodi erant eæ, quæ ab ipsis Synodicis mitti solebant. Vide virum eruditiss. Joan. Garnerium in Notis ad Liberati caput 18.
Synodale, Epistola a Summo Pontifice vel Metropolitano missa ad Clerum et plebem alicujus Ecclesiæ, enarrans, quid in mandatis a Synodo habuerit recens ordinatus Episcopus, de iis nempe, quæ ad Episcopale munus spectant. Vide Diurnum Romanum cap. 3. tit. 9. Est etiam quævis Epistola a Synodo missa, cap. 11.
Synodica denique dicitur Epistola Episcopi de fide, vel rebus Ecclesiasticis, ad Presbyteros suæ diœceseos scripta. Ratherius Veronensis in Itinerario :
Unde igitur Synodus ageretur, nil amplius, quod emendaretur, invento ? Sciscitatus itaque de fide illorum, inveni plurimos neque ipsum sapere Symbolum, qui fuisse creditur Apostolorum. Hac occasione Synodicam scribere omnibus Presbyteris sum compulsus, in qua continetur primitus ita suasum.