solr : SPATHARIUS, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
[]« Spatharius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 545a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPATHARIUS
SPATHARIUS, Qui spathas conficit, in Lege Aleman. tit. 79. § 7.
Spatharius, Imperatorii corporis custos, Σωματοφύλαξ, Cedreno : dignitas in Imperio Constantinopolitano sat illustris. Gloriosi Spatharii, dicuntur Alcuino. Vita S. Theophanis Confess. n. 10 :
Ὑψηλοτέρῳ δὲ βαθμῷ, ἤτοι τῶν Σπαθαρίων τῷ ϰαταλόγῳ ὑπό τε βασιλέως τιμηθείς, διῆγε τὸν λοιπὸν χρόνον.
Vide Chronicon Alexandrinum pag. 692. Vitam S. Lucæ junioris n. 64. et quæ observavimus ad Alexiadem pag. 259.
Spadarii, pro Spatharii, in Epist. 3. Leonis III. PP. :
Misit Imperator Patricium et Spadarios cum stolo.
Spatharius, Armiger, qui ensem domini defert. Papias : Armiger, vulgo Spatarius. Gloss. Ælfrici : Spatarius, swyrd-bora. Id est, Ensifer. Apud Anastasium in S. Martino PP.
Spatharius Olympii Exarchi
, mox Armiger nuncupatur. Lex Burgundion. tit. 52 :
Fredegesilum Spatharium nostrum, etc.
Apud Gregorium M. lib. 2. Dial. cap. 14.
Riggo Spatharius Totilæ
Regis Gothorum dicitur. Apud Lucam Tudensem lib. 4. Chron. initio, Pelagius filius Ducis Fafilæ, Spatarius Regis Roderici nuncupatur. Apud Fredegarium, Cariatto Spatarius Guntramni vocitatur. Neque alii sunt Spatharii, qui subscribunt in Conciliis Toletanis, cum Comitivæ dignitate : sic quippe in Concilio xiii :
Guilengus Spatharius, et Comes, Altericus Spatharius et Comes, et Sesemirus Spatharius et Dux,
subscribunt. Monachus Pegaviensis pag. 6 :
Quem (leonem) ex improviso in se irruentem videns, gladium a Spatario suo confestim accipere nitebatur : sed ille, ubi eum manu corripuit, pro inermi domino leoni se constanter objecit, etc.
Apud Thwroczium in Sigismundo Rege Hungar. cap. 7. Vide Armiger.
Spatharii, dicti Milites Ordinis Militaris S. Jacobi de la Spatha, instituti in Hispania, circa annum 1158. Radulfus de Diceto ann. 1184 :
Ordo Militum in Hispania, consistentium in proposito pro viribus suis Saracenos atterere, quem signum ensis rubei distinguit a cæteris Militibus, confirmatur a Domino Papa.
Gaufredus Vosiensis part. 1. cap. 65 :
Horum secta nuper exorta, ob indicium bellicosæ probitatis spatham ex pallio rubeo in habitu candido præfert.
Exstat Epistola Innocentii III. PP. inscripta
Magistris et fratribus Spatariis et Religiosis per Hispanias constitutis
, lib. 2. pag. 473. edit. Venetæ. Horum Militum habitus sic describitur in Manuali placitatorum in Parlamento 22. April. ann. 1371 :
L'Habit du dit Chevalier (de S. Jaques) est un long mantel à noiaux de pers double camelin, et un chaperon doublé tout d'un camelin et noiaux sous la gorge, et en son mantel a une espée de drap rouge, pour enseigne de la religion, et dessus avoit une courte houppelande, d'une serge ou catres pers, et une cote de camelin blanc, unes chausses d'un tanné, et solers à la pelume.
Istius Ordinis regulam Hispanice edidit cum Glossis Magister Ysla ejusdem Ordinis, typis Plantinianis ann. 1598. De hoc ordine vide, quæ collegerunt, qui de Ordinibus Militaribus scripsere, Franciscus Menenius pag. 94. Andreas Favinus pag. 1168. et Beloyus cap. 17.