« T » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 001a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/T
T. Litera numeralis, quæ 160. designat. Unde versus :
Seu, ut habet Ugutio :T quoque centenos et sexaginta tenebit.
Eidem literæ si recta linea superaddatur, 160. millia significat.T centumque colit, cum sexaginta bicornis.
◊ T
in superscriptione cantilenæ, trahere vel tenere debere testatur. Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ significent in superscript. cantil. Vide A.
◊ T
Nomini militis appositum, ipsum in bello superstitem esse signabat. Paulus Diacon. de Notis literar.
◊ T cum duobus punctis suprapositis interdum pro millesimo numero,
interdum pro nongentesimo sumi in Instrumentis Aragonicis et Navarricis, observat
Hieronym. Blanca in Comment. Rerum Aragon. pag. 617. 647. Vide Historiam Pinnatensem pag.
269. et Ambrosium Moralem in Corduba pag. 130.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ T, pro D scribi, aut vicissim,
jam dictum est in D, ut et D pro Th. passim apud Germanos. Septentrionalibus populis
familiares sunt mutationes literarum T, Z, et C, ut annotat Schilterus in
Glossario Teutonico. Notissima quoque est T et C mutatio,
etiam apud Latinos.