« »
 
[]« Tabardum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 001c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABARDUM
TABARDUM, Tabardus, Tunica, seu Sagum militare, Anglis Tabard. Boxhornius in Lexico Cambro-Britannico :
Tabar, tunica longa, chlamys, toga.
Hispani Tavardo dicunt, Itali Tabarro. Candidus Monachus in Vita Eigili Abb. Fuldens. apud Browerum :
Marquardus Abbas per Decanum cæterosque Prælatos sæpe monitus, ut in ipsorum maxime præsentia, non nisi in cuculla, vel cappa appareret, respondebat,..... suum esse Tabarda, seu toga, et, qua libeat, veste uti.
Concilium Budense ann. 1279. cap. 2 :
Permittimus autem (Prælatis) quod possint [] habere mantellos rotundos, sive Tabarda, longitudinis moderatæ.
Charta Fundationis Hospitalis London. de Elsingspittel ann. 1331 :
Quilibet de 4. Presbyteris dicti Hospitalis habeat unam robam integram, videlicet tunicam, supertunicam, longum Tabardum, et capucium.
Statuta Hospitalis S. Juliani, in Additament. ad Matth. Paris pag. 164 :
Fratres Sacerdotes dicti Hospitalis tunica, supertunica, Tabardo et capucio nigri coloris... utantur.
Occurrit præterea in Statutis Synodalibus Siffredi Archiep. Coloniensis ann. 1280. cap. 3. Joannis Episcopi Leodiensis et Nicolai Episcopi Andegav. ann. 1264. et 1269. in Concilio Ravennensi ann. 1314. cap. 10. in alio Ravennensi ann. 1317. cap. 4. Toletano ann. 1324. cap. 2. Adde Statuta Massil. lib. 2. cap. 30. § 2. Anecdota Marten. tom. 4. col. 250. 485. 727. 794. 855. Statuta Eccl. Suession. ann. 1404. apud eumd. Marten. tom. 8. Ampl. Collect. col. 1546. etc.
P. Carpentier, 1766.
Pallium, penula, nostris Tabart et Tabarde ; diversæ pro variis locis formæ. Acad. Hisp. in Diction. : Tabardo, casacon ancho y largo, con las mangas bobas. Acad. Crusc. : Tabarro, mantello. Nostris interdum brevioris pallii genus, quod ad renes tantum descendebat. Glossar. Lat. Gall. ann. 1348. ex Cod. reg. 4120 : Renones a renibus dicuntur, Gallice Tabart, quia usque ad renes contingunt. Unde Midlag, quod medio cruri tenus, Anglis dicitur. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 238 :
Lequel s'efforça de ferir de son coustel ledit Aymeri parmi le corps, et de fait l'en feri parmi une Tabarde qu'il avoit vestue.
Aliæ ann. 1389. in Reg. 136. ch. 139 :
Icellui Chabace osta et devesti son Tabart ou mantel ;...... et après ce qu'il ot laissié sondit Tabart ou mantel sur une fenestre, etc.
Tribart, in Lit. remiss. ann. 1445. ex Reg. 176. ch. 54 :
Icellui Nicaise tira son coustel hors de sa gaigne, qu'il avoit mis dessus son Tribart, etc.
Hinc Tabberdarii vocantur Aggregati collegio Reginæ Oxonii, quod Tabardum pro veste habeant, in Glossar. ad calcem Operum Chaucerii ad v. Jacket. Ejusdem originis, sed alterius notionis, videtur vox Tabardiaus, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1 :
Ces pullentes qui si se fardent,
Et qui affublent les hardiaus,
Font les plus sages, Tabardiaus.
Id est, ex sapientibus imprudentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabarrus, Eadem notione. Statuta Placentiæ fol. 81 :
Item de aliquo mantello sive Tabarro sive gamerro drapi integri, etc.
Ibidem :
Et si de cendali fuerit inforatus ipse mantellus sive Tabarrus, etc.
Boccacius :
Andatasene al soppidiano, ne trasse il Tabarro, e diello al cherico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabartum. Statuta Eccl. Reatinæ apud Marten. tom. 8. Ampl. Collect. col. 1497 :
Indulgemus tamen quod tempore pluviæ incedentes (Clerici) possint uti Tabartis decentis coloris et formæ.
Henr. de Knyghton ann. 1295 :
Dederantque signum inter se ut sic suos mutuo cognoscerent in congressu cum Anglicis, ut Scotus diceret Anglice Tabart, alter responderet Surcote, et e converso.
Balduinus de Condato MS. :
Et boin Tahart, si que ne mente,
Bons dras, linges et chaucemente.
Vetus Poëma de Vulpe Rege coronato MS. : []
Ne escrins estoit mie huche,
Ne Tabars, houche d'autre part.
Ita ταμπάριον hac notione usurparunt Nicetas in Cod. Barbaro-Græco, in Manuele lib. 4. num. 2. ubi Codex alius χλαμύδα præfert, et Codinus de Offic. cap. 3. n. 4.
Tabaldus. Statuta Collegii Navarræi Paris. apud Launoium in Historia ejusdem Collegii :
Omnes habeant habitus, videlicet Tabaldos, seu houssias longas de bruneta nigra.
Occurrit ibi semel ac iterum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tapardum.
Tapardo vel toga, vel qua libeat veste uti
, in Actis S. Bonifacii Arch. tom. 1. Jun. pag. 459. V. sup. in Tabardum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taubardum. Inquisitio MS. pro Canonisatione S. Yvonis :
Palafredus erat in una navi, coopertus ante vultum de uno Taubardo propter aquæ periculum.
P. Carpentier, 1766.
Tabarum, Eadem notione. Vita B. Goberti tom. 4. Aug. pag. 383. col. 1 :
Assumens ergo sibi ornamenta aurigæ, nobilitati militiæ dissona, videlicet Tabarum dilaniatum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Tabbardum, Eodem intellectu. Constit. Carmelit. MSS. part. 1. rubr. 14 :
Habeant (semifratres) habitum distinctum ab aliis fratribus, tunicas scilicet griseas usque ad mediam tybiam, et Tabbardum griseum sive album, et capucia nigra, vel ejusdem panni separata.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabardata Tunica. Statuta Guidonis Abb. Crassensis ann. 1377. apud Stephanotium tom. 10. Fragm. MSS. pag. 205 :
Item statuimus et ordinamus, quod monachi nostri de cætero cucullas fieri faciant regulares et honestas, quibus utantur, prout decet, non manticatas seu etiam Tabardatas,
hoc est, instar Tabardorum laicorum concinnatas. Alium locum vide in Rodundellus.