« 10 tabula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABULA09
10. TABULA, Lex apud Neapolitanos, sic forte primum dicta, quod descripta esset in tabula
instar Legis Romanorum in duodecim, vel Legis Mosaicæ in duabus tabulis exaratæ. Marinus
Freccia de Feudis cap. de offic. Admirati maris :
In regnoTabula Prothontina maris, dicitur in Præfat. Chronic. Amalph. apud(Neapolitano)non lege Rhodia maritima decernuntur, sed Tabula, quam Amalphitanam vocant, omnes controversiæ, omnes lites, et omnia maris discrimina, ea lege, ea sanctione usque ad hæc tempora(an. circit. 1570.)finiuntur.
Pellicia, Raccolta di varie croniche, etc. tom. 5. pag. 143. Prothontinus, Dignitas in re navali, major Comitis, minor Viceammirati, non semel occurrit in Statut. Neapol. ann. 1282. apud Pardessus. Leg. Maritim. tom. 5. pag. 254. Tabula Amalphitana edita est nuper in Append. Archiv. Histor. Ital. num. 8. pag. 259. ann. 1844.