« »
 
[]« 1 tabulatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 009c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABULATUM1
1. TABULATUM, Quævis tabula. Valerianus Cemeliensis Homil. 20 :
Requiramus, cujus sit vitium, quod tenui Tabulato hominis vita committitur, et dubiis casibus incerta tentantur.
Codex Theod. lib. 11. tit. 16. leg. 15 :
Materiam, lignum atque Tabulata exceptorum virorum patrimonia non præbeant.
Et leg. 18. eod. tit. :
Non conferendis Tabulatis obnoxia, non lignis, indultam quoque materiem sub eadem exceptione numerabit. Materiam
trabes, Lignum, unde hastilia fiunt et sagittæ, Tabulata, tabulas seu asseres interpretatur Gothofredus.