« »
 
[]« 1 taleata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 016c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALEATA1
1. TALEATA. Vetus Charta ex Tabulario Abbatiæ S. Stephani de Vallibus edita inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col. 474. et seq. :
Gamo Ecclesiæ detrahere conabatur paludis partem non modicam, et Taleatas in palude ædificatas, et prata, et saltuum necessaria.
Mox :
Partem vero paludis ejusdem, quam P. Benedicti sub censu duorum solidorum possidet, A. prædictus uxori suæ in dotem dederat, dum obtineret : hoc etiam Abbas et Ecclesia dominæ reliquit, dum vixerit, obtinendum : qua defuncta, ministris Ecclesiæ, vel palus, vel census sine querela reddatur. Quod si præfatus A. Taleatam ibi facere voluerit, victui domus suæ necessariam, per manum Abbatis sumat, et ædificet, et, dum vixerit, obtineat : eo vero defuncto, ad Ecclesiam, ut fuerit ædificata, sine querela reddatur.
Infra :
De præfatis vero Taleatis, dum prædictus A. et uxor ejus vixerint, sex nummos censuales Ecclesiæ reddent, quibus defunctis ad Ecclesiam sine querela reddantur omnes census Taleatarum in palude, ab Abbate sibi demonstrata, ædificatarum.
Ubi Taleata videtur fuisse certus ac definitus locus in palude, Taleis, seu palis defixis septus, in quo pisces asservabantur : vel fortassis idem quod