« »
 
[]« Talemarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 017a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALEMARII
TALEMARII, Talemetarii, seu Talemelarii, Gallis, Talemeliers, Panifices, qui panem conficiunt ac venum exponunt. Ita in Statutis MSS. Talemellariorum Parisiens. in quibus hæc habentur :
Nul Talemelier ne peut faire plus grant pain de 2. deniers, se ne sont gasteaux à presenter, ne plus petit de obole, se ne sont eschaudez, etc.
Regestum feodorum Comitatus Carnotensis fol. 17 :
Item la coustume du pain : chascun Talemelier, qui vent pain au Jœudi devant la Tour, doit obole.
Regestum peagiorum Parisiens :
Ne puet nul vendre pain à Paris, ce se ne sont Talemelliers ou regratiers.
Adde Præceptum Philippi Pulchri Franc. Regis ann. 1305. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 427. Talamellarii dicuntur in Literis ejusd. Regis ann. 1313. ibidem pag. 532. Herveus Talamerarius memoratur in Charta 23. Chartularii Dunensis. Charta ann. 1231. in Hist. Castilionensi pag. 53 :
Burgenses vero ejusdem villæ coquent ad eadem furna ad vicesimum panem : Talemarii vero coquent sextarium pro tribus denariatis panis tales, quales furnerius voluerit accipere.
Regestum Magnorum Dierum Trecens. ann. 1228. fol. 84 :
Probatum.... esse in possessione recipiendi in primis 7. diebus nundinarum 7. denarios a quolibet Talemetario Vallis S. Aigulfi.
Vide Brolium lib. 2. Hist. Parisiensis pag. 307. 2. edit. et D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 356. et 659.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Thalemetarii, Eadem notione, in Charta ann. 1176. e Tabulario B. M. de Charitate, ubi Stephanus Sacri-Cæsaris Comes eidem Monasterio donat molendina ea conditione ut Thalemetarii de castro Sacri-Cæsaris molant in iis molendinis. Rursum occurrit in Charta Capellæ Castri Provinensis sæc. xiii. Thalametiers, in Literis vernaculis ann. 1269. tom. 4. Ordinat. Reg. Franc. pag. 533. at ibid. pag. seq. scribitur Talemeriers.
P. Carpentier, 1766.
Talemetiers, in Stat. ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 659. et tom. 5. pag. 392. ex Lit. ann. 1371. Quorum artificium Talemesterie et Taillemellerie nostratibus olim nuncupatum. Charta admodiat. major. Castel. ann. 1380. in Reg. 116. Chartoph. reg. ch. 243 :
Tout le droit des commendises, Talemesteries, gasteleries, messeries, etc.
Alia ann. 1443. in Reg. 179. ch. 147 :
Les maistres du mestier et artifice de boulengerie et Taillemellerie de nostre ville de Bourges, etc.
P. Carpentier, 1766.
Talemerarii, Eadem notione, in Reg. 34. bis part. 2. fol. 143. v° :
Talemerarii Montis-Leherici conqueruntur quod ..... hæredes ejusdem Guidonis compellunt ipsos Talemerarios ad forniliam qnærendam.
Occurrit non semel in Chartul. S. Petri Carnot. Vide Guerard. Prolegom. pag. 57. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vocem Talemouse, vel Talmouse, quam pro pane dulciario e caseo et ovis confecto usurpamus, ex Talemelier, derivari, haud sine probabilitate, docet de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 427. nota b. sed unde dicti ipsi Talemarii ? An a voce Tamis, vel potius Aremorica Tamones, Farinarium cribrum, ita ut Talemeliers dicti fuerint Pistores, quasi nunc diceremus Tamisiers, Qui cribro farinam secernunt ?
P. Carpentier, 1766.
Haud sine probabilitate inde deducitur vox Gallica Talemouse vel Talmouse, a cujus forma triangulari forsan modus agri Tallemouze appellatur in Chartul. Latiniac. fol. 260. v° :
Item sept quartiers en façon de Tallemouze audit lieu, aboutissant, etc.