« »
 
[]« 1 talentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 017b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALENTUM1
1. TALENTUM, pro Centum libris. Glossæ Lat. MSS. Regiæ : Talentum, centum pondus auri : idem 82. pondo. Cod. reg. 7644. certum. Vide Isidor. Orig. lib. 16. cap. 25. sect. 22. ex Eucherio. Ita Theophanes ann. 9. Nicephori General. τάλαντον, pro centum libris usurpat. Vide Agrimensores pag. 333. Budæum lib. 4. de Asse, Agricolam de Ponderibus lib. 2. et 5. Covarruviam de veteribus Numismat. Hispan. cap. 4. n. 5. et alios.
Talentum, pro 50. libris. Osbernus in Vita S. Elphegi Archiep. Cantuar. n. 28 :
Ut si vita ac libertate velit potiri, sexaginta auri Talenta persolvat, singulis Talentis quinquaginta librarum pondere appensis.
Talentum, interdum pro Libra et Marca sumitur, ut apud Annam Comnenam in Alexiade pag. 414. Neque aliter accipi apud Gregor. Turon. lib. 7. cap. 40. videtur :
Ferunt autem ducenta et quinquaginta Talenta argenti fuisse : auri vero amplius quam triginta.
Speculum Saxonicum lib. 3. art. 51. § 2 :
Equus, cum quo quis dominum suum sequendo eidem inservit, Talento, id est 20. solidis coæquatur.
Germ. punt. Quot scilicet marca dicitur ponderare, eodem lib. art. 45. § 3. Talenta seu libræ, tit. 64. § 2. Marca vel Talentum, in jure Saxonico cap. 26. § 1. Witikindus, et ex eo Conradus Usperg. :
Pro qua præsumptione condemnavit eum centum Talentis, omnesque Principes, qui ad hoc eum juvabant, dedecore canum, quos portabant usque ad urbem regiam, quæ dicitur Magedeburg.
Vetus Charta apud Hubertum Leod. in Monumentis antiq. pag. 38 :
Pro præsumptione autem delicti, imperando dijudicamus, ut si liber est, 10. Talenta ; si ministerialis, 5. Talenta....... persolvat.
Adde Matth. Paris pag. 547. et 567. Chronicon Montis-Sereni ann. 1171. et alibi non semel, Leges Opstalbomicas cap. 34. etc. Præterea quæ observamus ad Annam Comnenam pag. 400. At in Chronico Laurishamensi,
Talenta 18. et dimidium marcas 15. confecisse
dicuntur, et in Statuto Abbatiæ Pegav. ann. 1308. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 2. pag. 263 :
Pro septem marcis recipi debent sex Talenta denariorum usualium.
Charta Pilgrini de Swarzenowe Ministerialis Austriæ ann. 1271. apud eumdem Ludewig. tom. 4. pag. 81 :
Unius Talenti redditus in Stranais libere tradidi, sex videlicet solidorum redditus [] et lx. denariorum redditus.
Charta Stephani Waiwodæ Transsilv. ann. 1346. ibid. pag. 277 :
Promittimus... condonare mille marcas puri argenti ponderis Wiennensis aut duo millia Talenta latorum denariorum Wiennensium, et pro quocumque Talento sex pens. latorum den. Wienn. computando.
Adde pag. 79. 80. 82. 100. 109. 119. 162. Dissertationem Christiani Schlegelii de nummis antiquis Gothanis, etc. editam Francofurti ann. 1717. p. 7. et 8. Chronicon Mellicense pag. 379. col. 2. ubi Schrambius Talentum vertit per Florenum, Vindemias Liter. Schannatti pag. 3. etc. Sumitur etiam interdum pro Aureo.
Unum Talentum auri valens septem solidos Turon
. in Indice MS. Beneficiorum Ecclesiæ Constant. fol. 54.
P. Carpentier, 1766.
Pro Libra, pondus, in Charta ann. 1389. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 895 :
In oleo lxxviij. Talenta, in cera vij. cum dimidio Talenta, etc. Talentum magnum humuli..... Talentum magnum canabis,
in Charta ann. 1522. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 184. col. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Talentum Ceræ, in Charta ann. 1315. apud Christianum Schlegelium in Dissertatione jam laudata pag. 11 :
Talentum cimini, Talentum piperis,
in Consuet. MSS. Eccl. Colon. Vide Tabularium 6. Talentum ceræ et talentum piperis, in chart. ann. 1244. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 83.
P. Carpentier, 1766.
Talentum, Interdum idem quod nostris Besant. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679 : Talentum, Besant. Stat. colleg. de Marchia fol. 128 :
Domus onerata in octo denariis Paris. pro fundo terræ erga priorem S. Eligii, et erga dom. nostrum regem in duobus Talentis, Gallice besans. Talentum
septem solidis æstimatur in Charta Guich. prior. S. Salvii ann. 1202. ex Tabul. S. Gauger. Camerac. :
Memoratum hospitale singulis annis die Natalis Domini Talentum unum septem solidorum Vallencenensis monetæ censualiter nobis persolvet.
P. Carpentier, 1766.
Talentum Majus, ut res rara observatur a Muratorio, in Charta ann. 1037. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 348 :
Si quis igitur præsumtor temerarius, diabolico avaritiæ stimulo percussus, huic nostræ auctoritatis præcepto resistere, aut eum aliquatenus infringere temptaverit noverit se compositurum auri purissimi libras centum Talenta majora.