« »
 
[]« Talio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 018c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALIO
TALIO, apud Isidorum lib. 5. Orig. cap. ult.
est similitudo vindictæ, ut taliter quis patiatur, ut fecit ; hoc enim et lege et natura institutum, ut lædentem similis vindicta sequatur ; inde et illud [] Legis : Oculum pro oculo et dentem pro dente. Talio autem non solum ad injuriam referendam, sed etiam pro beneficio reddendo ponitur ; est enim communis sermo et injuriæ et beneficientiæ.
Donatio Abbatiæ S. Ægidii v. Id. Febr. regnante Aianrico Rege (ann. 1038.) :
Pro Talione nobis impendentur cælestia.
Talionis pœna, seu reciproca pœna, in l. 3. Cod. Th. de Exhibit. reis, (9, 2.) etc. Ταυτοπάθεια, apud Psellum in Synopsi legum pag. 55. Harmenopulum lib. 1. tit. 2. § 34. l. 6. tit. 9. § 3. et alios. Ἀμοιϐαῖα ἀποϰλήρωσις, apud Dionys. in Eccl. Hierarch. Ἀντιπήρωσις ἀμοίϐή, in Glossis Græc. Lat. et Lat. Gr. Vicarium pœnæ genus, apud S. Valerianum de Bono disciplinæ. Indicitur in Lege Wisigoth. lib. 6. tit. 4. § 3. Charta Communiæ villæ Cerniaci in Laudunensi pago ann. 1184 :
Quod si reus inventus fuerit, caput pro capite, membrum pro membro reddat, vel ad arbitrium Majoris et juratorum pro capite aut membri qualitate dignam persolvet redemptionem.
Consuetudines Arkenses ann. 1231. in Tabulario S. Bertini :
De homicidio voluntario convictus, parentibus vel cognatis occisi tradetur occidendus, et bona ejus domini erunt.
Adde Brittonem in Legib. Angl. pag. 16. Statuta Academiæ Viennensis apud Lambecium lib. 2. Commentar. de Bibl. Cæsar. pag. 108. Chartam Communiæ urbis Faræ ann. 1207. apud Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 438. Ivonem Carnot. Epist. 51. Observantias Regni Aragon. lib. 8. tit. de Homicidio, § 14. etc. Abrogatur in Consuetudine Hannoniensi cap. 15. In quibus casibus locum habeat apud Aragonenses, docet Michael del Molino in Repertorio Fororum Aragon. v. Pœna talionis. Vide Jacobum Gothofredum ad l. 7. Cod. Th. de Accusat. Vide Tallio.