« »
 
[]« 5 tallia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 020a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALLIA05
5. TALLIA, Bessis aurei vel argentei nummaria partitio, Gall. Taille, apud monetarios. Dicitur de certo nummorum numero, qui ex auri vel argenti marca conflatur : v. g. denarius argenteus dicitur ad Talliam 10. denariorum, cum ex una argenti marca decem dumtaxat denarii percutiuntur. Rotulus computorum Præposituræ Franciæ ann. 1289. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feodorum pag. 472 :
Pro busta vii. lib. vii. sol. iii. den. gross. Valent iiiixx. viii. lib. vii. sol. Turon. petiz. Et erat busta bona de pondere et Tallia ; sed deficiebant duo grani cum dimidio.
Literæ Humberti Dalphini ann. 1345. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 514. col. 1 :
Magistros, gardas et rectores monetarum nostrarum ac ligam, pondus, remedia, formam et Talliam ac seignoriam eorum in statu in quo sunt manutenendi, mutandi, augendi seu minuendi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Talhia, Eadem notione. Computus ann. 1339. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 95 :
Item, quod fierent denarii alii curribiles pro 12. denariis, sub forma et cunho aliorum dozenorum, qui fiebant nuper, sub minori Talhia tamen, et quod essent de liga sex denariorum argenti fini, et de pondere decem solidorum dict. dozenorum pro qualibet marcha, sub remediis et ligæ et ponderis, sub quibus alii dozeni noviter cudebantur.
Vide Lobinelli Glossarium ad calcem Histor. Britan. in vocibus Taille et Alloyé.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Thallhum, Eodem significatu. Charta ann. 1417. e Schedis Pr. de Mazaugues :
Et in liga sive in Thallho solidi 20. et denarii 4. complebant dictam marcham.