« Tallio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 024b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALLIO
TALLIO, Tallia quæ imponitur pro exercitu Regis, nostris Taillon, quasi
tallia minor, vel extraordinaria. Charta Communiæ S. Richarii in Pontivo ann.
1126 :
Postea Burgenses in sua multitudine confidentes, et jura nostra, scilicet Tallionem de exercitu Regis, et pastum ejusdem, et mensuras, et religia nobis aufferre conati sunt.Infra :
A fossis, ab excubiis, a Talione liberos.Martyrolog. Autiss. 13. sæc. ex Bibl. Colbert. :
Talionem autem quando in villa canonici voluerint facere, facient ; ipse vero StephanusUnde colligitur, vocem hanc non primitus inventam sub Henrico II. Rege ; tametsi tanquam extraordinariam talliam a subditis tallionem primus exegerit, in militaria stipendia.(cellerarius)in villa Talionem numquam faciet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Latius
accipitur in Tabulario S. Vincentii Cenoman. ubi legere est : Concessit omnes illas Talliones, quæ de fevo suo erant.Ubi quævis præstatio ratione feudi debita significatur.