« Talterium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 025c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALTERIUM
TALTERIUM, Silva cædua, Gall. Taillis, a Taleis, forte, seu ramusculis, de qua voce
supra egimus : unde etiam vox Tailler, pro cædere, scindere, quod ejusmodi
taleæ exscindi soleant : nec multum abludit Salmasius ad Tertulliani pallium, qui
vocem nostratem Tailler, ab ipsis taleis ortam vult, quod taleæ, ut
ait, sint scissiones lignorum. Charta Philippi Regis Francor. ann. 1220. apud
Louvetum in Hist. Bellovacensi :
Si autem alta foresta de Hez vendatur, ubi concedimus Monachis pasturam animalium suorum extra deffensa, sicut prædictum est, ipsi non utentur ibidem illa pastura, quousque Talterium in tantum excreverit, quod de animalibus se defendere possit.Vide Tailla et Tailea.
P. , 1766.
◊ Leg. Talleicium
vel Tallicium. Vide supra in his vocibus.