![[]](img/image.png)
TAMINARE, Adversari, Johanni de Janua ; Adverser, contrarier, in Glossis Lat.
Gall. Sangerm. MSS. Metaphora est ducta ab agitatione farinæ in cribro, ut docet D. de
la Monoye in Glossario Burgundico pag. 222. edit. 1720. Proprie enim Taminare
est Farinam cribro secernere ; unde laudatus de Janua :
Attamen, inis, Setacium. Attaminare, Purgare farinam cum setacio,vel setario, ut alibi scribit. Voces procul dubio compositæ a fictitiis Tamen, et Taminare, quæ dictæ sunt pro Stamen et Staminare. Hinc nostris Tamis, Cribrum, et Tamiser, Succernere.