« Tannare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 027c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TANNARE
TANNARE, Coria subigere, Gall. Tanner. Leges Burgorum Scoticor. cap. 98 :
Nullus sutor potest emere coria ad Tannandum majoris pretii, quam quod cornua et aures sunt æqualis longitudinis.Tanatum, vel Tannatum corium, in Privilegio Liduini Abbatis S. Vedasti Atrebat. ann. 1036. e Chartul. V. ejusd. Cœnobii pag. 243. in Statutis Cisterc. ann. 1157. tom. 4. Anecdot. Marten. col. 1247. in Computo ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. cxlv. ad calcem, in Edicto ann. 1329. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 33. n. 3. in Privilegiis Pontis-Ursonis tom. 4. earumd. Ordin. pag. 641. n. 42. Tannatæ pelles, in Consuetudinibus Ecclesiæ SS. Bertini et Audomari ex Archivo Ecclesiæ Audomarensis.
P. , 1766.
◊ Tanner præterea
nostri dixerunt, pro Vexare, molestiam creare. Lit. remiss. ann. 1475. in Reg. 195.
Chartoph. reg. ch. 1493 : Jehannin Joly dist à Jehannin le Clerc que le suppliant les Tannoit et hayoit moult fort.Vox in quibusdam provinciis necdum obsoleta.
Tanneria, seu Tannatoria, Officina, vel ars coria subigendi, Gall.
Tannerie, in Fleta lib. 2. cap. 52. § 35. Tanataria, in Chartulario S. Vincentii Cenoman. fol. 35.
Tannarium molendinum, in Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 1002.
Vide Molendinum ad than.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tannator, vel Tanator, Qui coria subigit, præparatque, Gall. Tanneur, in
Chartulariis S. Vincentii Cenoman. fol. 36. S. Vandregesili tom. 2. pag. 1451. in
Necrologio Confratriæ Clericorum apud Pontisaram, apud Thomasserium in Biturigibus pag.
87. 112. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 158. in Instrumentis novæ Gall. Christ.
tom. 2. col. 352. etc.