« »
 
[]« Tapetum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 029b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAPETUM
TAPETUM, Pannus sericus aut pretiosioris materiæ, qui feretro insternitur, cum mortui cadaver humandum defertur. Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc ch. 102 :
Quo mortuo, prædicti filii ejus Guicherius atque Rodulfus portaverunt eum tumulandum ad Majus monasterium, et in redemptionem unius Tapeti, quod patri mortuo superpositum fuerat, ut est consuetudo nobilium, dederunt ipsi filii monachis unum campum alodi apud villam Gumbergenam.