![[]](img/image.png)
TARITATICUM, Tributum ex navibus,
quæ Taritæ appellabantur ; si tamen
legitima est lectio : ibi enim Cointius tom. 8. Annal. Eccles. legit Carvaticum et
D. Bouquet legendum putat Tranaticum, tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag.
492 :
![[]](img/image.png)
Nemo teloneum, neque, quod vulgo dicitur, ripaticum, neque rotaticum, aut pontaticum, vel portaticum, aut Taritaticum, atque cispitaticum........ exactare præsumat.