« 1 tasca » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 036a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TASCA1
1. TASCA. Jo. de Janua :
Pera, sacculus, qui Tasca vulgo vocatur.Italis nempe ; qui vocem hanc deduxerunt a Germanico Tassche, ut docet Vossius de Vitiis sermonis pag. 293. et post eum Menagius in Diction. Etym. v. Tasque. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 5. col. 460. voce Tasca. Vita S. Catharinæ Senensis n. 128 :
In regione illa Tascha parvus saccus vulgariter nominatur.Dantes in Infern. cap. 17 :
Abbavillenses etiamnum vocant Marsupium, quod a cingulo Majoris pendet, la Tasse du Majeur : estque magistratus symbolum.Che dal collo a ciascun pendea una Tasca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nota perinde
est ejusdem vocis significatio apud Burgundiones aliosque, quibus pera, sacculus,
Tasche nuncupatur : hinc nonnulli Tache, pensum operis, accersunt ; quod
in peram pecunia ex diurno opere conjicitur. Tasque sacculum vocat Rabellaisius
lib. 2. cap. 30.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tassa, Eadem notione, ut Tasse, aliquando pro Tasque, apud nostrates :
quod observat Menagius. Cepisse in bursa vel Tassa, in Litteris Caroli Regentis
ann. 1357. laudatis tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 371. Unde merito Cl. Editor conficit
voces Tassetiers et Boursiers unum et idem sonare, in Litteris ejusd. Caroli
ann. 1359. eos nempe qui faciunt Tassas, vel Tascas, seu
crumenas.