« 1 tau » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 039b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAU1
1. TAU, et Taau, Crux, veteribus Gallis : hinc Tau Gallicum apud
Virgilium in Priapeis, Quintilianum lib. 8. Inst. Orat. et Ausonium Idyll. 5. Gregorius
Turon. lib. 5. Hist. cap. 5 :
Tunc etiam in subita contemplatione parietes, et domorum, et Ecclesiarum, signari videbantur, unde a rusticis hæc scriptio Thau vocabatur.Exstat in Tabulario Andegav. Charta Capituli Canonicorum S. Laudi, qua teneri se ii aiunt ad excipiendum Comitem Andegavensem, uxorem, et liberos, quoties ad dictam Ecclesiam venerint,
cum textu, turibulo, et aqua benedicta, tradendo dicto Comiti similiter in dicta receptione Thau eboreum, quod Fulco Rex Hierusalem Comes dictæ Ecclesiæ dedit, quod habuit a Soldano Babyloniæ, quando Christus in Regem Hierusalem ipsum Fulconem sublimavit. Ego vero Guido de Athenis cum toto Capitulo Ecclesiæ et Clericis pluries Comitem Andegavensem ita recepi, et ideo dictus Fulco Rex dictum Thau Ecclesiæ nostræ dedit, ut nos ita Comitem reciperemus. Huc pertinet, ut opinor, subscriptio in Charta Edgari regis Angliæ, apud Seldenum ad Eadmerum pag. 159 :
Ego Eadgifu prædicti Regis Ava hoc opus egregium crucis Taumate consolidavi.Et alia in Charta Ethelredi Regis ann. 988. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 121 :
Ego Oswaldus Eboracensis Ecclesiæ Archiepiscopus Crucis Taumate annotavi.Vide Rosweidum ad Epistolam 2. Paulini Nolani.