« »
 
[]« Tavernica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 039c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TAVERNICA
TAVERNICA, Tavernicalia, Thavernica, Hungaris, judicia dicuntur de liberarum civitatum controversiis, quæ remitti solent ad personalem Præfectum, qui Magister Tavernicorum Regalium dicitur in Charta ann. 1308. apud Odoricum Raynaldum n. 24. et in Decretis Ludov. Regis Hungariæ ann. 1351. et Sigismundi Regis ann. 1435. apud Thomam Archid. in Hist. Salonitana cap. 39. et in Hist. Cortusiorum lib. 11. cap. 12. ubi perperam editum Chavernicorum. Idem etiam
Tavernicus appellatur a Rogerio de Destruct. Hungariæ per Tartaros cap. 10 :
Qui autem potentiores erant, sicut Tavernicus, qui et Camerarius dicitur, etc.
Domus Tavernicalis. Thwroczius sub finem Historiæ :
Domus Tavernicalis et mensa Regis hujus, tantis ornatibus et clenodiis, tantis apparatibus, tantisque aureis et argenteis nitet vasis et poculis, ut nullus Regum Hungariæ in his rebus tam gloriosus fuisse credatur.
P. Carpentier, 1766.
Varie apud Scriptores medii ævi scripta legitur hæc vox. Charta ann. 1308. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 4. col. 1 :
Magnifico principi, famoso domino, domino Heinrico magistro Tavarnicorum serenissimi regis Ungariæ, illustri duci Sclavoniæ, etc.
Alia Andr. reg. Hungar. ann. 1233. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. :
Quare post tractus multiplices et diversos per Nicolaum Tavarnicorum, Mauricium dapiferorum...... magistros, etc.
Ibidem in alia Charta : Magister Targarnicorum. Rursum in altera : Magister Tawarnicorum. Magister Thawarnicorum, in chart. ann. 1220. apud Schœnem. Cod. Dipl. tom. 1. pag. 169.