« Te igitur » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 045b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TE-IGITUR
TE IGITUR, Prima pars Canonis, qui in Missa legitur et dicitur post hymnum Angelicum. Auctor
Micrologi cap. 23 :
Canon, juxta Romanam auctoritatem est iste : Te igitur clementissime Pater, etc.Et cap. 11 :
Angelicus hymnus, id est Sanctus, sanctus, sanctus.... Hunc autem hymnum et ipse Sacerdos cum aliis necessario debet dicere, ne seipsum sua prece videatur privasse, qui et suas voces et aliorum angelicis laudibus admitti deprecatus est in Præfatione.Capitular. Caroli M. lib. 6. cap. 173 :
Te igitur non inchoent Sacerdotes, nisi post Angelicum hymnum finitum.Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 16 :
Et ut Secreta Presbyteri non inchoent antequam Sanctus finiatur, sed cum populo Sanctus cantent.Quod in aliquot ecclesiis hodie vix obtinet. Vide Steph. Durandum de Ritibus Eccles. lib. 2. cap. 33. num. 1. 2. Amalarii Eclogas de officio Missæ, et supra in Jurare super Te igitur.