« »
 
[]« 2 tegularia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 045a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEGULARIA2
2. TEGULARIA, Tegularium, Tegularum officina, Gall. Tuilerie ; Tieullerie, in Glossis Lat. Gall. Sangerm. MSS. Occurrit vox Tegularia in Literis ann. 1263. apud Lobinellum tom. 3. Hist. Paris. pag. 207. in Charta Thossiacensi ann. 1461. in alia ann. 1447. e MS. Coislin. ubi Gallice redditur Thuillerie ; in alia ann. 1048. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 596. Liber anniversariorum Monasterii Sangerm. fol. 20. v° :
Anniversarium Odelinæ de xxx. solidis Paris. de redditibus Tegulariarum, quos percipimus super Tegulariis in Pascha et in festo S. Remigii.
Ab hisce Tegulariis, Palatium quod vulgo les Tuileries vocant, nomen habet. Tegularia lapidea, in Charta ann. 1202. apud Miræum tom. 1. pag. 731. Joh. de Janua :
Tegularium locus ubi fiunt, vel acervus vel multitudo tegularum.
Lex 180. Dig. de Verborum signif. :
Ofilius ait, tugurium a tecto, tanquam Tegularium, esse dictum, ut toga quod ea tegamur.