« »
 
[]« 2 telarium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 046a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TELARIUM2
2. TELARIUM, Instrumentum texendi, Johanni de Janua : Mestier, ou instrument à tixtre, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. MSS. Statuta Vercell. lib. 4. fol. 85. v° :
Item quod aliquis testor non debeat lixare telas, mantilia vel toalias cum gladio, garreria seu re aliqua super Telario, etc.
Eadem, ut videtur, notione Concilium Compostell. ann. 1031. cap. 5 :
Interdicimus ut nullus Christianus auguria et incantationes faciat, nec lunæ prosemina, nec animalia immunda, nec mulierculas ad Telaria suspendere.
Hinc emendandam existimo aliam Synodum Compostell. ann. 1056. cap. 5 :
Iterum interdicimus omnes Christianos auguria et incantationes et lunæ prosemina, nec ad animalia domanda, nec mulierculas ad telas alia suspendere, quia omnia cuncta idololatria est.
Ubi Telaria legendum videtur ; tametsi telas non male legatur : tela quippe non tantum dicitur opus quod texitur, sed etiam instrumentum ipsum, ut apud Virgil. Georg. 1. 285. et Ovid. Met. 6. 576. Superstitionis genus hic subindicatur.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Telayron, Prov. collum, insubulus. Telier, Prov. Telarium. Teillier, pro Textoris officina, in Lit. remiss. ann. 1418. ex Reg. 170. Chartoph. reg. ch. 233 :
Le suppliant ouvrant et faisant son mestier de tisserant en son Teillier ou ouvrouer, etc.