« Telligrapha » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 046b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TELLIGRAPHA
TELLIGRAPHA dicuntur, quæ aliis Documenta, seu instrumenta chartarum, Anglis
Evidentiæ, quod rem evidentem reddant. Ex Saxonico forte tellan, dicere, loqui,
narrare. Concilium Cloveshoviense ann. 800 :
Tandem Cenulfus Rex sera ductus pœnitentia, Telligrapha, id est libellos, quos a supradictis hominibus Vriheh et Osberto injuste perceperat, cum magna pecunia Ecclesiæ Christi in Dorobernia remisit.Concilium Celichytense ann. 816. cap. 6 :
Tamen serventur libri primordiales cum aliis Telligrafis, ne in posterum aliquod scrupulum contradictionis immittere conentur.
P. , 1766.
◊ Felicius, ut videtur,
Auctores novi Tract. diplom. tom. 1. pag. 411. vocis originem accersunt a Lat.
Tellus et Gr. γράφειν. Etquidem Th. Madox
in Formul. Anglic. pag. 11. Telligraphum, idem sonat quod Libellus de
terra, in quo terræ limites describuntur. Telligraphus apud eund. Madox pag. 174. num.
283. forte a τέλος, ὅρος, Limes, finis, ut est
in Gloss. Gr. Lat.