« »
 
[]« 2 temo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 048c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEMO2
2. TEMO, Temonarii, voces, quæ non semel occurrunt in Cod. Theodosiano. Sunt autem Temonarii, quibus aurum tironum, id est adæratio et pretium tironum solvebatur : qui pretium, pecuniamque vice tironum exigebant, quippe ad præbitionem tironum provinciales tenebantur. Temonariorum porro munus inter vilia munera vulgo reponitur, quod
Temonaria functio, Temonis onus, Necessitas, Injuria
, dicitur in eodem Codice, locis a Jacobo Gothofredo indicatis, ad leg. 7. de Tironibus (7, 13.) qui de vocis etymo conjecturam suam profert. Passio S. Maximiliani :
Idem dixit : Fabius Victor Temonarius est constitutus cum Valeriano Quintiano Præposito Cæsareensi, cum bono Timone Maximiliano filio Victoris.
Zosimus PP. in Epistola ad Episcopos provinciæ Byzacenæ ann. 418. ubi de Episcopo, quem hujuscemodi vectigalium redemtorem fuisse probabilissimum est :
Adde quod telonariorum sive Temonariorum etiam nomen inseritur, et judicium in Episcopum ab hac congregatione (laicorum) collegitur. Sedent publicani homines et auditur Episcopus, et talibus quid fas non est facientibus vobis auditur.
Forte leg.
et a talibus, quod fas non est, patientibus vobis auditur
. Ita editio Constantii ; in aliis Demonariorum habetur pro Temonariorum.