« »
 
[]« Templarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 050b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEMPLARII
TEMPLARII. Templariorum Militum Ordo institutus anno 1118. Hierosolymis, ab Hugone de Paganis et Gaufredo de S. Aldemaro : horumque fuit primitus professio,
ut vias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum, contra latronum et incursantium insidias, pro viribus conservarent
. Cum autem novem annis post eorum institutionem in habitu fuissent seculari, in Concilio Trecensi data fuit eis Regula, et habitus assignatus, albus videlicet, de mandato Honorii II. PP. et Stephani Hierosolymitani Patriarchæ. Postmodum vero sub Eugenio PP. cruces de panno rubeo, ut inter cæteros essent notabiliores, assuere cœperunt, tam equites, quam eorum fratres inferiores, qui dicuntur Servientes. Atque hi, quoniam juxta Templum Domini in Palatio Regio mansionem habebant, Fratres militiæ Templi, seu Templarii appellati. Hæc fere Willel. Tyrius lib. 12. c. 7. et ex eo Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 65. et lib. 3. n. 10. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 276. Sanutus lib. 3. part. 6. c. 14. part. 7. c. 3. Matth. Paris ann. 1118. Bromptonus pag. 1008. Hovedenus pag. 479. Henric. de Knyghton pag. 2382. etc. Adde Anselmum Havelbergensem lib. Dialogor. cap. 10. pag. 113.
P. Carpentier, 1766.
Qui Fratres militiæ Salomonis nuncupantur, in Charta ann. 1177. ex Chartul. Campan. fol. 164. r°.
Verum hi, qui in institutionis suæ primordiis tanta vitæ sanctitate fulgebant, in superbiam intolerabilem postea delapsi, quam damnant non semel Scriptores, in primis Antistes Tyrius loco citato, Matth. Paris pag. 419. 529. 614. Bromptonus pag. 1279. Gervasius Dorobern. pag. 1365. et alii. Variis etiam subinde criminibus insimulati, Philippo Franciæ Rege procurante, comprehensi 13. Octob. ann. 1307. ac convicti, plerique vivi igne cremati sunt : tandemque in Concilio Viennensi a Clemente PP. V. ann. 1312. 3. April. Templariorum Ordo penitus abrogatus, eorumque bona Hospitalariis concessa. Totam hanc Historiam narrant Scriptores Ecclesiastici et Francici, atque in iis præsertim Puteanus, Bibliothecæ Regiæ Præfectus, peculiari edito in hanc rem Commentario.
In Anglia pariter uno eodemque die, hoc est 4. Idus Jan. ann. 1307. de mandato Clementis PP. ad instantiam Philippi Regis Franciæ comprehensi, deinde variis pœnis addicti, eorumque bona Hospitalariis pariter concessa. Rem recitant Thomas Stubbs in Actis Pontificum Eboracens. pag. 1730. Knyghton ann. 1307. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 512. 559. 560. 943. 944. 945. etc. Will. Brito lib. 4. Philipp. de Richardo Rege Angliæ : []
Imperiale solum cultu Templarius intrat,
Privato ut tectus habitu securior iret.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem anno idem Papa
in virtute sanctæ obedientiæ injunxit
Burghardo Archiepiscopo Magdeburgensi,
ut omnes Templarios, in ejus territorio commorantes, capi faceret et detineri, propter certa crimina ipsis imposita
, uti narratur in Chronico Episcoporum Merseburg. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 407.
Templariorum Ordinis Magnorum Magistrorum nudum utcumque catalogum, quos Τεμπλουμαίστορας vocat Cinnamus lib. 4. ex Cartusiæ Villa-novanæ veteri codice pridem edidit Dion. Salvaingus Boissius. Nos etiam horum historicam seriem olim contexuimus, quam ex Familiis nostris Hierosolymitanis, seu Ultramarinis, hic delibabimus, indicatis dumtaxat Scriptorum locis, in quibus eorum mentio subinde occurrit, cum horum historiam hactenus nemo, opinor, attigerit.
P. Carpentier, 1766.
Magnorum hujusce ordinis Magistrorum catalogo, quem Cangius edidit, pauca adjicimus, cum data opera diligentius illum contexere nobis per tempus non liceat. Id tantum lectorem monitum velim, provinciarum præfectos etiam Magistri militiæ templi titulo insignitos fuisse, provinciis quibus præerant interdum non designatis ; quod pluribus errandi occasionem præbuit. Sic Petrus de Roveira Magister Militiæ templi laudatur inter testes Chartæ Raimundi comit. Barcin. ann. 1156. in Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 554. qui rursus Magister militum templi nuncupatur in alia ejusd. ann. ibid. col. 556. Eumdem titulum potissime sibi attribuebant, qui Templariis cis mare superiores generales constituebantur. Charta ann. 1184. ex Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 210. v°. col. 2 :
Amio Dei gratia cis mare domus templi humilis Magister, etc.
Sed et Magister templi inscribitur Magister ordinis S. Joan. Hierosol. in Charta ann. 1239. ex Bibl. reg. cot. 793 :
Frater B. Dei gratia sanctæ domus hospitalis Hierusalem magister humilis et pauperum Christi custos ..... Nos prædictus Magister Templi et alii omnes nobiles de regno Siriæ, etc.
Primus igitur Ordinis institutor fuit
Hugo de Paganis, seu de Payens, patria Trecensis, qui Concilio Trecensi interfuit ann. 1127. et in Syriam e Gallia rediit ann. 1130. de quo agunt Præfatio ad Regul. Templarior. S. Bernardus in Exhortat. ad Milites Templi, Guill. Tyr. lib. 12. c. 7. lib. 13. c. 26. Robertus de Monte ann. 1128. Jacob. de Vitriaco l. 1. c. 65. Sanut. l. 3. part. 6. c. 14. part. 7. c. 3. Roger. Hoved. pag. 479. Henric. Huntindon. lib. 8. pag. 384. Bromptonus pag. 107. Vassorius in Annalib. Noviodun. pag. 877. Mon. Angl. tom. 2. pag. 517. 885. etc. Huic successit
Robertus, cognomento Burgundio, Magnus Templi Magister, ann. 1140. 1147. de quo agunt Tyrius lib. 15. cap. 6. lib. 17. c. 1. Gesta Ludovici VII. c. 18. Diagus in Comitib. Barcinon. lib. 2. c. 145. 146. natales vero ac ejus familiam, quæ Credonensium dominorum apud Andes fuit, attigerunt Duchesnius in Histor. Burgund. lib. 4. c. 37. Augustin. du Pas in Familiis Armoricis pag. 748. Vide præterea S. Anselmum lib. 3. Epist. 66. Ordericum Vital. lib. 8. pag. 674. et Sammarthanos in Abbat. de Rota pag. 796. []
Ebrardus, vel Everardus de Barris, eadem dignitate donatur apud Sugerium Epist. 50. S. Bernardum Epist. 362. Petrum Cluniac. lib. 6. Epist. 26. Odonem de Diogilo de Ludovici VII. Profect. in Orientem lib. 3. et 7. pag. 33. 67.
Hugo Magnus Templi Magister sub ann. 1151. nominatur in Privilegiis Ord. Hospitaliorum pag. 10.
Bernardus de Tremelay, Magnus Templi Magister, Ascalonensi obsidioni interfuit ann. 1153. ut narrat Tyrius lib. 17. c. 21. 27. a Saladino in prælio captus, Manuele Imperatore procurante, libertate donatur ann. 1157. ut docet Cinnamus lib. 4. n. 22. Familiæ de Tramelay, vel Tremeley in Sebusianis, meminit Guichenonus in Bibl. Sebusiana cent. 2. cap. 25.
Bertrandus de Blanchefort, Magnus Templi Magister ann. 1160. 1161. cujus complures leguntur Epistolæ ad Ludovicum VII. Regem Franc. in Gestis Dei per Francos pag. 1176. et tom. 4. Hist. Franc. pag. 692. 693. 694. 697. 698. 700. 702. Interfuit Christianorum cladi ad Harenc ann. 1165. in Gest. Dei pag. 1179. Vide tom. 4. Hist. Franc. pag. 701. et Tyrium lib. 20. cap. 5. Eadem tempestate vixit Gaufridus Fulcherius Domus Templi Hierosolymitanæ Præceptor, de quo agunt Joan. Sarisber. Epist. 275. tom. 4. Histor. Franc. pag. 695. 699. 701. 702. Ughellus tom. 3. pag. 465. et Vassorius pag. 903.
Andreas, Bernardi Domini Montisbarri et Hunbergæ filius, S. Bernardi Abbatis Clarevall. avunculus, Magnus Templi Magister ann. 1165. Hujus meminit idem Bernardus Epist. 288. et Gaufrid. lib. 1. de Vita ejusdem S. Bernardi cap. 4. § 11. lib. 3. c. 1. § 1. Vide Petrum Franc. Chiffletium in S. Bernardi genere asserto pag. 641. 644.
Philippus Neapolis in Syria Dominus, Miles Templi factus, ejusdem Ordinis Magnus Magister exstitit : quam dignitatem postea dimisit, ante annum 1170. Vide Tyrium lib. 20. c. 24. lib. 22. c. 5. et Ughellum tom. 3. pag. 475. De ejus familia egimus in Familiis Hierosolymitanis. Hic memoratur in Charta ann. 1169. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 908 :
Philippus militiæ templi Magister.
Huic suffectus
Odo de S. Amando, primum Marescallus, deinde Buticularius Regni Hierosolymitani, qui abdicata rerum secularium cura, Miles Templi factus, ejusdem Ordinis Magnus Magister creatus est, quam dignitatem obtinebat ann. 1174. et 1175. Interfuit prælio, quo Balduinus IV. Saladinum ad Ramam fudit, in quo acriter pugnavit. Sed haud multo post ab eodem Saladino in Sidoniensi tractu captus, vitam in captivitate finivit. Will. Tyr. lib. 20. cap. 32. lib. 21. c. 22. 29. Radulphus de Diceto pag. 601. Robertus de Monte ann. 1180. Vide Patriarchium Bituric. c. 71.
Arnoldus de Torogio, Magnus Templi Magister ann. 1181. obiit ann. 1184. Will. Tyr. lib. 22. c. 7. Rigord. ann. 1184. Hoveden. pag. 628. Monach. Altisiod. pag. 88. Sanut. lib. 3. part. 9. c. 4.
P. Carpentier, 1766.
Idem qui Arnaldus de Turre-rubea nuncupatur, in Charta Ildefonsi reg. Aragon. ann. 1177. ex Chartul. Gemundensi.
Theodoricus, seu Therricus, Magnus Templi Magister post hunc occurrit, cujus crebra est mentio apud Script. Rer. Hierosol. ubi de Guidonis Regis [] clade ann. 1187. cui interfuit, et a qua evasit : licet captum a Saladino dicant Rad. de Diceto et Nicol. Trivettus sub ann. 1188. Plura de Therrico habentur apud Monachum S. Pantaleonis ann. 1187. Hovedenum pag. 636. Gervasium Dorobern. pag. 1502. Matth. Paris pag. 100. Sanut. lib. 3. part. 9. c. 4. in Chronico Reichersperg. ann. 1187. etc. Adde Ughellum in Archiepiscopis Pisanis eodem anno. Abdicato statim post hanc cladem Magistratu subrogatur
Girardus, vel Gerardus, de Ridessor Bromptono cognominatus : de Ridesford, auctori Hist. Hierosolym. pag. 1151. 1153. 1156. 1165. de Bedefort Radulfo Coggeshalensi MS. et Hovedeno : denique de Ridefort auctori vernaculo Historiæ Hierosol. qui Flamingum et Regis Hierosolymitani Senescallum fuisse ait. Hanc porro dignitatem paucis mensibus tenuit, cæsus in prælio, quod initum est inter Guidonem Regem et Saladinum 4. Octob. ann. 1188. Vide præterea Jacob. de Vitriaco lib. 1. c. 98. Girardo
Gualterus sufficitur, ut est in Catalogo Villanovano. Huic
Robertus de Sabloil, ann. 1155. ex familia forte de Sableio apud Andes. Rem evincit Charta Gaufridi de Sabolio inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col. 355 :
Ego Goffridus Sabolii dominus, Roberti (abbatiæ Perrodii-novi fundatoris) filius, qui scilicet Robertus Magister Templi Jerosolymis tunc temporis habebatur.
Isti successit
Gilbertus Horal, vel Eral, Magister citra marinus, ut legitur in Charta ann. 1193. Magnus Templariorum Magister postea dictus est, circa ann. 1196. quem excepere
Pontius Rigaldus, ann. 1198.
Philippus du Plessiez, ann. 1201. ut patet ex Transactione hujus anni facta in Syria. Exstat in Archivo Arelat.
Theodatus de Bersiaco ann. 12...... de quibus, in supra laudato catalogo recensitis, silent Scriptores. Meminit Innocentius III. l. 14. Epist. 64. controversiæ inter Leonem Regem Armeniæ, et Magistrum Templi et Templarios super Castro Gastonis, de qua etiam quædam habent Gesta ejusdem Pontificis pag. 123. 128. 129. hoc est sub ann. 1211. Post Theodatum Thomas de Monteacuto ann. 1210. recensetur in eodem catalogo ; sed is post Guillelmum de Carnoto hanc dignitatem obtinuit : deinde
Guillelmus de Montedon ann. 1216. quem excipit idem
Guillelmus de Carnoto, seu de Chartres, ann. 1218. qui obsidioni Damiatæ interfuit ann. 1219. ut est apud Oliverium Scholasticum, a quo ob virtutem bellicam laudatur, ut et universa
Templi Militia, quæ, inquit, prima solet esse in congressu, et ultima in recessu
, a quo hæc verba mutuati sunt Jacob. de Vitriaco lib. 3. pag. 1134. et Matth. Paris pag. 208. 211. 212. Vide præterea tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 374. Honorium III. lib. 2. Epist. ann. 1217. et Hieron. Rubeum in Hist. Ravenn. lib. 6. pag. 380. Guillelmo successit
Thomas de Monteacuto, seu Montaigu, cujus Epistola legitur apud Matth. Paris ann. 1221. qua in Regno Hierosol. gesta post expugnatam Damiatam enarrat. Sub hoc, ni fallor, Honorius III. PP. Templarios ab Patriarchæ Hieros. et Episcoporum jurisdictione exemit, ut [] est in Privilegiis Ordin. Hospitalariorum. Exstat in Archivo Arelat. Transactio hujus Thomæ cum Guarino de Monteacuto summo Magistro Hospitalariorum anno 1225.
A. Magnus Templi Magister occurrit in Tabulario Manoscensi in Charta ann. 1234. qui non alius est, quam qui Armandus appellatur in quadam Epistola scripta Theobaldo Regi Navarræ, Comiti Campaniæ, et Comitibus Nivernensi, Foresii, et Monfortensi, aliisque Franciæ Baronibus ab Episcopo Nicosiensi Patriarchæ Hierosolymitani Vicario, H. Episc. Nazaretensi Nazarenensi Archiep. in Chartul. Campaniæ ex Bibl. Reg. fol. 78. ubi eadem Charta legitur ; R. Episc. Acconensi, R. Episc. Liddensi, H. Abbate Templi, G. Magno Hospitalis Magistro, Armando Magistro Militiæ Templi, Gauterio Comite Briennensi, Eudone de Montebeliardo Regni Hierosol. Comestabulo, B. Domino Sidonis, et I. Dom. Cæsareæ, super statu Terræ Sanctæ, nulla cæteroquin addita anni nota.
Hermannus de Perigord, Præceptor Domus Templi in Sicilia et Calabria sub anno 1229. ut est apud Rocchum Pirrum tom. 2. pag. 640. Magnus ejusdem Ordinis Magister dictus est : quam dignitatem obtinebat ann. 1239. ut est apud Albericum in Chron. MS. qui forte is est, quem patria Pictavinum fuisse ait sub ann. 1237. Illius Epistolam super Regni Hieros. statu descripsere Matth. Paris et Nicolaus de Trivetto sub ann. 1244. quo ille a Saracenis cæsus interiit, electo statim in Vicemagistrum Guillelmo de Roquefort, interim dum alius eligeretur Magister. Vide eumdem Paris pag. 416. 419. 421. 427.
Guillelmus Sonnac, vel de Senay, ut nominari videtur in Epistola, quæ describitur apud Matth. Paris in Addit. pag. 110. una cum S. Ludovico obsidioni Damiatæ interfuit ann. 1249. ut est apud Joinvillam, a quo ob fortitudinem laudatur, ut et a Paris ann. 1240. pag. 528. 533.
Renaldus de Vichier, in Tabul. Eccl. Autisiodor.
Domorum Militiæ Templi in Francia Magister
, anno 1247.
Marescallus Templi,
apud Joinvillam pag. 35. nostræ edit.
Magister Templi
, cap. 52. edit. Pictavensis, denique
Magnus Templi Magister
 : in Archivo Regio, scrinio Champagne VI. De Templariis hac fere tempestate, vide Sanut. lib. 3. part. 12. cap. 5. 6. 7. 9.
P. Carpentier, 1766.
Guill. Tyrii contin. Hist. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 736. ad ann. 1256 :
Morut frere Renaut de Vichieres, Maistre du Temple. Après lui fu fait Maistre frere Thomas Berait.
Infra : Berard. Expungendus itaque Aimericus, quem inter illos collocat Cangius.
Aimericus Præceptor domorum Franciæ, in Magnum Magistrum ejusdem Ordinis electus est ann. 1264. ut est apud Odoricum Rainaldum hoc ann. n. 31. Breve Chronicon Hospitalariorum tradit, Guillelmum de Castellonovo Arvernum, Magnum Ordinis Magistrum ann. 1260. fratrem fuisse Magni Templi Magistri : unde conjici daretur ex temporum ratione hunc Aimericum innui.
Thomas Berart, vel Beraud, eadem gaudebat dignitate, ut docemur ex Epist. vernacula Theobaldo scripta, quam dedimus in Notis ad Joinvillam pag. 64. Ubi Maistre de la poure Chevalerie du Temple indigitatur. Quæ quidem [] Epistola licet nullam anni notam præferat, ex serie tamen colligitur, scriptam sub ann. 1273. triennio scilicet post mortem Joannis Comitis Briennensis, quam in ann. 1270. conjiciunt Scriptores. Huic ascriptum scribit Puteanus in Templariorum Hist. pag. 20. pravum hunc morem, qui cæteris Templariis objectus fuit in eorum condemnatione, Christum abnegandi in professione, quem alii nescio cui Roncelino Magistro attribuunt. Utcumque sit, non multo post
Robertus, Magnus Templi Magister Concilio Lugdunensi cum M. Hospitalariorum Magistro interfuit anno 1274. ut est in actis ejusdem Concilii. Vide Sanutum lib. 3. part. 12. cap. 14. 16. 17. Post hunc
Guiffredus de Salvaing, M. Templi Magister nominatur in Catalogo Villanovano sub ann. 1285. ex familia nobili Delphinate, ex qua erat supralaudatus Dionysius Salvaingus Boissius, vir natalium et eruditionis splendore illustris, Primus in Camera Computorum ejusdem Provinciæ Præses, et scriptis clarissimus.
P. Carpentier, 1766.
Eadem Hist. contin. Guill. Tyrii apud Martenium ibid. col. 746. ad ann. 1273 :
Morut frere Thomas Berart, Maistre du temple le jor de la Nostre-Dame de Mars, et fu fait Maistre à xiij. jors de May frere Guillaume de Biaujeu, qui estoit outre mer commendeor du Temple en Puille, et alerent por li querre frere Guillaume de Pouçon, qui avoit tenu lieu de Maistre, et frere Bertran de Fox : et frere Gousier fu fait commandeor grant tenant lieu de Maistre.
Inter ejusmodi locum-tenentes recensendi ergo sunt Robertus et Guiffredus de Salvaing, siquidem Thomæ Berart proxime suffectus est
P. Carpentier, 1766.
Guillelmus de Bellojoco, ut in laudata Historia asseritur. Et certe
Frater Guillelmus de Bellojoco venerabilis Magister domus militiæ Templi
annumeratur inter eos, qui præsentes aderant conventioni initæ inter Jacob. Contar. Venet. ducem et Joan. de Monteforti v. Kal. Jul. ann. 1272. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1577.
Guillelmus de Bellojoco, uti appellatur in Inquisitionibus contra Templarios, et alibi : perperam Petrus de Belgiou, seu Bellivisus, dictus in laudato Catalogo, qui Magnus Templi Magister exstitit ann. 1286. Prius, anno scilicet 1278. hanc dignitatem obtinuisse discimus ex Inscriptione quam refert Paulus Lucas in Itin. tom. 2. pag. 31. si tamen huic fides habenda est. Periit in obsidione Acconensi, viriliter contra Saracenos pugnans, anno 1291. cum omnibus fere Templariis, decem dumtaxat Ordinis Militibus clade elapsis. Vide Sanutum lib. 3. part. 12. cap. 21. Dictamina MSS. Magistri Berardi de Neapoli Epist. 141. 142. Odoricum Rainaldum ann. 1291. 7. Puteanum in Hist. Templariorum pag. 129. Archivum Regium scrinio, Croisade de Philippes de Valois, Ch. 27. etc.
Monachus Gaudini, Magnus Templi Magister statim post Acconensem cladem a decem Militibus, qui ex ea superfuerant, electus, in insulam Cyprum cum iis concessit, uti narrat Auctor Historiæ Excidii Acconis MS. in Biblioth. S. Victoris Paris. Postremus denique hujus Ordinis Magnus Magister fuit
Jacobus de Nolay, Burgundio, ex diœcesi Bisuntinensi, perperam de Molay[] nominatus in plerisque Historiæ Templariorum locis, pag. 122. 128. 129. 160. et in Catalogo Villanovano. Tortosam una cum Almerico Tyri domino expugnavit, et exinde aliquot annis bella cum Saracenis fortiter gessit, donec a Babylonico Sultano ea pulsus, in Franciam venit, ubi cum aliis Templariis igne consumtus Parisiis interiit. Hunc porro nescio unde Fratrem Gracchi appellet Brustemius apud Chapeavillum tom. 2. Hist. Leodiensis pag. 347. Vide Rainaldum ann. 1298. 21. et Sanutum lib. 3. part. 13. cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
De eo Templariorum cruento interitu Poema MS. cui titulus, Les Adventures advenues en France, initio sæculi xv. editum, hæc refert :
L'an mil trois cens et vii. sçachiez bien qu'en ce temps
Furent prins les Templiers, qui moult furent puissans ;
Vilment furent menés auques des plus vaillans,
Je crois bien que ce fu par l'art des mescreans.
Je ne scai se Templiers faisoient tels explois,
Mais en leurs draps portoient une vermeille crois.