« Temporalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 053a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEMPORALIS
TEMPORALIS. Temporales potestates, in leg. 47. Cod. Th. de Episcop. (16,2.) qui ibidem
sæculares judices appellantur. Hac eadem
notione Litteræ Caroli V. Regis Franc. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. pag. 682 :
Cum se.... præsentare consueverint (Canonici Turon.) coram quibuscunque judicibus nostris et aliis Temporalibus, et negocia sua tractare et peragere, etc. Temporales domini,in Declaratione ann. 1335. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 509. et alibi. Temporales personæ, Sæculares, laïci, apud Rymer. tom. 9. pag. 877. col. 2.
Temporalis Dies, in leg. 63. de Appellat. (11,30.) leg. ult. de Reparat. appellat. (11,31.) Cod.
Th. et in Cod. Justin. etc. dicitur ultimus spatii et temporis illius, quod ad
appellationem exsequendam vel reparandam legibus tribuitur : quo exspirante, causa quoque
exspir. Gloss. Gr. Lat. : Ὁλιγοχρόνιος,
Temporalis.
Et alibi :
Πρόσϰαιρον, Temporale. Adde
Latino-Græcas.
Temporalis Hostis. Capitulare 2. ann. 813. cap. 9 :
Habeant loricas vel galeas, et Temporalem hostem, id est æstivo tempore,hoc est, definito, æstate scilicet in hostem seu exercitum pergant, ut jam dictum est in Hostis.
Temporalis, Inconstans. S. Columbanus Epist. 3 :
Nos scimus, quod cum gaudio et fervore suscepimus verbum domini. Caveamus nunc, ne simus Temporales.