« Tempus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 054a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEMPUS
TEMPUS, Ad tempus, suo tempore, vel mature, phrasis Gallica. A temps, vel
en son temps. Capitula Caroli M. lib. 2. cap. 18 :
Aut si aliqua re præpediente id facere non potuit, cur nobis ipsam impossibilitatem ad Tempus non annuntiavit.Et cap. 27 :
Eorum relatu nobis ad Tempus indicetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tempus, Aer, cœlum, Gallice Temps. Annales Genuens. ad ann. 1227. apud Murator.
tom. 6. col. 446 : Ubi per plures dies moram fecit, quia procedere non poterant, novercante maris et Temporis qualitate ; exinde vero nondum Tempore tranquillo, etc.Et col. 509 :
Circa mediam noctem validissima fortuna maris et Temporis fuit in portu Januæ, etc.Chronicon Parm. ad ann. 1296. apud eumd. Murator. tom. 9. col. 836 :
Semper die noctuque cecidit pluvia.... nullo modo exire voluerunt propter dictum malum Tempus.Nostris Mauvais temps, Cœlum nubilum et pluviosum dicitur.
Liber Temporum, id est Paralipomenon, apud S. Hieronymum lib. 2. in Ruffinum cap. 8.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tempus Octavianum, Quo Cæsar Augustus imperabat. Charta apud Meichelbec. tom. 2. Hist. Frising. pag.
351 : Magna populorum concordia fiebat, letantes in eo quod Octavianum Tempus se accepisse mirabantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tempus Pinguedinis, Quo pinguescunt feræ. Charta vetus apud Thomam Blount in Nomolexico :
Tempus pinguedinis hic computatur inter festum B. Petri ad Vincula et Exaltationem S. Crucis ; et tempus firmationis inter festum S. Martini et Purificationem B. Mariæ.
L. , 1840–1850.
Tempus Apertum, Quo in agros demessos animalia immittere licet. Notit. ann. 21. Edward. I. Glouc.
rot. 14. in Abbrev. Placit. pag. 232 : Habeant communiam pasturæ per omnes terras suas in Shenington Tempore Aperto et post fena et blada collecta.
P. , 1766.
Tempus Carnale, Quo licet Carnes comedere. Charta ann. 1365. ex Cod. reg. 5187. fol. 16. r° :
Cum ad vos venerint in vestris ecclesiis.... quadragesimali vel carnali Tempore, recipiatis.Vide Carnale 4.
P. , 1766.
Tempus Fatale, Quod a lege præstitutum est ad causas appellationum apud judices instruendas et
terminandas. Constit. MSS. Jacobi II. reg. Aragon. ann. 1306 : De Tempore fatali. Tempus enim triennale et alia tempora super prædictis a jure communi statuta et usu hujus terræ ad dictum tempus anni et medii et ad alia tempora prædicta coarctamus.Vide Fatalia.
P. , 1766.
Tempus Infirmum, Morbis opportunum. Acta S. Vict. III. PP. tom. 5. Sept. pag. 429. col. 1 :
Quia fervor æstatis nimius erat, propterea tunc Romam ire distulerunt, quousque se et calor æstatis imminueret et Tempora infirma transirent.
P. , 1766.
Tempus Medium, nostris Temps moiens, Intermedium. Lit. ann. circ. 1360. apud Marten. tom.
1. Ampl. Collect. col. 1474 : Si vous prions cherement, que en le Temps moiens vous veullez conforter et faire de toutes choses et par especial touchant la sauve-gardes des chasteux.
P. , 1766.
Tempus Mortuum, vox artificibus nota, Temps mort, Quo scilicet operæ cessant. Lit. remiss.
ann. 1350. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 250 : Dicendo eidem Hugoni quod false ipsum a suo servitio in Tempore mortuo sui operis ejecerat, cum in bono ipsum deservisset.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tempusculum, Tempus, ætas. Vita S. Gerardi Abb. Bron. n. 19. sæc. 5. Benedict. pag. 264 :
Asseverans ejus tutamine revixisse aurea quondam Tempuscula.