« Tenebræ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 056b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENEBRAE
TENEBRÆ, Officium Ecclesiasticum, ita appellatum, quod peragitur feria 4. 5. et 6. majoris
hebdomadæ.
His enim diebus Ecclesia Tenebras colit, et Matutinas in Tenebras finit, inquit Durandus lib. 6. Ration. cap. 72. n. 2 :
Primo quia in luctu et mœrore est propter domini Passionem, et propter ejus triduanam mortem exequias celebrat triduanas. Secundo Officium Tenebrarum significat tenebras, quæ fuerunt super faciem terræ, dum pendebat Sol justitiæ in cruce, etc.Adde Beletum cap. 100. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 20 :
Ad Tenebras in Parasceve per tres dies 13. cerei accenduntur.Hugo Flaviniac. pag. 170 :
Ubi vero ventum est ad Tenebras, miser ille, dum Kyrie eleyson cum versibus cantaretur, corde compunctus genibus patris advolutus est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ad hunc
posteriorem locum non satis attendisse videtur Mabillonius, cum Tenebras generatim
Matutinas interpretatur in Onomastico ad calcem partis 1. sæculi vi.
SS. Benedict. Verum quidem est de Matutinis hic agi ; sed de Matutinis nocte
Cœnæ Domini celebratis, unde a Cœna Domini dictæ sunt Tenebræ, non a tenebroso
noctis tempore, ut intellexisse videtur vir doctissimus.