« »
 
[]« 2 tenere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE02
2. TENERE. Teneri dicuntur infantes a Patrinis, cum baptizantur, quia revera ab iis in brachiis dextris tenentur, cum sacerdos orationes baptismales dicit, et cum tinguntur, Gall. :
Tenir sur les Fonts de Baptesme.
Ordo Romanus :
Induti vero (vestibus candidis) ordinantur per ordinem,... et infantes quidem in brachiis dextris Tenentur, majores vero pedem ponunt super pedem patrini sui.
Concilium Nicænum Arabicum Pisani cap. 22 :
Ut viri non teneant in baptismo puellas, aut mulieres, neque mulieres Teneant masculos.
Conradus Abbas Uspergensis ann. 1123 :
Hoc etiam injungit,.... ne filios suos et filias ad baptismum Teneant, sed sibi patrinos quærant, etc.
Historia Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1165 :
Hugo etiam Abbas S. Germani Parisiensis patrinus puerum super fontem baptismatis in ulnis suis tenuit.
Teneri etiam dicuntur Baptizati in Confirmatione. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 115 :
Qui autem de Baptismo suscepit, idem etiam ad Confirmationem Tenere poterit. Tenere ad Confirmationem,
in Concilio Compendiensi ann. 757. cap. 12. Cabilonensi II. cap. 31. Wormaciensi ann. 868. cap. 34. lib. 5. Capitul. cap. 7. in Epistola Nicolai PP. ad Rodulfum Archiep. Bituricensem cap. 5. et Fulberti Carnot. Epist. 13. Florentius Wigorniensis ann. 943 :
Idem Rex Anlafum Regem..... de lavacro sanctæ regenerationis suscepit, regioque munere donavit, et parvo post tempore Reignoldum Northamhimbrorum Regem, dum ab Episcopo confirmaretur, Tenuit, sibique in filium adoptavit.
Vide Dissertat. 22. ad Joinvillam pag. 275. et in v. Gestantes.