« 5 tenere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE05
5. TENERE, Habere, existimare, Gall. Tenir, Reconnoître pour, Reputer, Estimer.
Bartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1237. apud Murator.
tom. 6. col. 476 :
Et juraverunt, ut dicebatur, quod non haberent, neque Tenerent dictum Potestatem electum pro Potestate, nisi primitus cognitum esset et definitum per sapientes.Chronic. Briocense apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 837 :
Anno Dom. mccclvi. circa festum natale S. J. B. Henricus Rex Castelle fuerat conquestus totum regnum Castelle, quod Rex Petrus solebat antea possidere ; unde multi mirabantur de hoc, pro eo quod tempore guerre incepte inter ipsos idem Rex Petrus Tenebatur et erat potencior et dicior Rex omnibus Regibus totius Christianitatis.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1354. in Reg.
82. Chartoph. reg. ch. 324 : Sciatis quod dicta verba dixit quodam caloris motu, et Tenet dicta verba pro non veris, vosque Tenet et habet pro bono et probo viro, atque ab illis innocente.